eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3157. 1637 juli 10. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime Domine,

    Magna in Batavis est opinio de induciis Gallum2 inter et Hispanum3. Ego agi ea de re in Hispania non ignoro, et literas inde huc venisse, quae responsum exspectent. Neque obscurum est esse, quae id suadere possint: motus nondum sanatus rusticorum multis in locis, ad quos et nobiles se applicant quidam; suspecta comitis Suessionensis4 consilia, qui cum Sedanum videret circumveniri a regiis copiis evasit seque ad Hispanos transtulit. Tum vero labores assiduos nuntiorum pontificis hic5, in Hispania6, Bruxellae7 id omni modo agentium, ut Italia quieta sit.

    Caeterum ego antequam conspectum fuerit, quid pariturus sit Hamburgi

    415

    conventus, nihil tale formido, praesertim cum bellum satis ardere multis in locis, paratus etiam ubique magnos contemplor. Nam arcem S. Lupi, deinde Virovium oppidum cepit dux Vinariensis8 iterque versus superna instituit, ut Montem Pellicardi obsidio, quod dux Carolus9 parat, eximat aut etiam majora tentet.

    Saviniacum in Bressia oppidum captum ab hoste ante sex menses recepit dux Longavillanus10. Landresium premitur a cardinali Valetta11 diciturque fames non minus urgere obsessos.

    Circa Mediolanensem agrum Hispanorum exercitus habet XVIII peditum, V equitum millia. Metu obsidionis et Bremi et Casalis aucta praesidia. Ingentes in Hispania classes, quae Americam tueantur, Brasiliae possessionem Batavis Dubiam faciant, Galliae oram infestent simulque Italiae portubus insidientur. Pecuniae quaerendae nulla via negligitur sumpto per Hispaniam in regis12 usus argento privatorum, quod aereis nummis rex repensurus sit; etiam Viennae decimantur priorum imperatorum liberalitates et beneficia addito rumore pretium corradi, quo Suedi accepto de Germanica exeant. Multum refert quid acturus sit princeps Arausionensis13, quid pecuniam, ni fallor, Gallicanam exspectat tarde et particulatim procedentem et videtur ipse pari se passu movere.

    In federe, quod cum Gallis Angli fecere comprehensum, ut electoralis dignitas Bavaro14, dum vivit, maneat, et ne Angli quicquam moliantur, quominus Lotharingia aut ejus praecipua Gallis maneant.

    Magnis honoribus ab Hispano cardinali15 acceptus est regis Daniae16 ex Christina17 filius Slesvici et Holsatiae dictus Comes18, ut satis appareat nihil omissuros Austriacos, quo regis illius sibi amicitiam parent.

    Veneti ad Poloni cum Austriaca nuptias19 invitati sunt in mensem Septembrem. Ita multa undique se ostendunt adversa magnum Suediae gentis animum probatura. In eam partem Galliae, quae Hispaniam respicit, duo mitti dicuntur ab Hispano exercitus ducibus Nocera20 et Cerbellone21 et ad tutandam Socovam machinae quinquaginta.

    His quod addam nihil habeo nunc quidem Illustrissime Domine, nisi vota pro Illustrissimae Dominationis Tuae rebus prosperis.

    Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Iulii novi Calend. 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 341. No. 3153 aan Sten Bielke is gelijkluidend. Geadresseerde, Johan Adler Salvius, was hofkanselier en gezant van Zweden; hij resideerde te Hamburg en te Osnabrück.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Philips IV.
    4 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    5 - Giorgio Bolognetti, bisschop van Ascoli.
    6 - Lorenzo Campeggi.
    7 - Richard Paul Stravius; zie VI, p. 261 n. 8.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    11 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    12 - Philips IV van Spanje.
    13 - Frederik Hendrik.
    14 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    15 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje.
    16 - Christiaan IV.
    17 - Christina Munk.
    18 - Volckmar -Valdemar Christian-, graaf van Sleeswijk-Holstein.
    19 - Wladislas VII (IV) huwde op 13 september 1637 Cecilia Renata, dochter van Ferdinand II.
    20 - Francesco Maria Carafa, hertog van Nocera.
    21 - Johann, graaf van Cerbellon -Giovanni, graaf Serbelloni-.