eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3168. 1637 juli 17. Aan P. Schmalz1.

    Praestantissime2 Domine,

    Quas abs te habui, iis respondi omnibus. Et scriptiones tuae gratae mihi sunt et scribendi intermissio per iter aliasque moras facile excusatur.

    Tuas tibi res e voto in patria succedere multum gaudeo neque minus res Suedicas magni D. cancellarii3 consiliis, quorum partem mihi prioribus explicuisti literis, partem ego conjectura assequor, in melius procedere, strenueque parari bellum, quo nullus nuntius huic aulae potest advenire laetior, nisi unus de adventu magni D. cancellarii in Germaniam, quod in omen accipietur4 fortissimorum5 conatuum. Reginam nostram matrem6 sanis consiliis obsequi multo est satius quam in eas se induere difficultates, in quas se conjecit regis Galliae mater7, quae conatur comitem Suessionensem8 suas in partes pertrahere. Quem ut sibi reconciliet rex9 partim minis utitur interdicto cum Sedanensibus, apud quos vivit, commercio partim eum tentat conditionibus. Idem rex nunc Madritiano in praetorio apud hanc urbem agit animo maestior non tam ob publica negotia, quae tum in Burgundiae comitatu tum in Hannonia feliciter procedunt, ut ex literis ad D. magnum cancellarium cognoveris10, quam quod oblivisci Fayettae11 non possit multum ipsi amatae, sed amore Platonico virginis, quae

    428

    nuper immissis suasoribus, qui non tam ipsius quam aliorum agebant negotium, eo perducta est, ut in monasticam disciplinam se conjecerit. Vidit eam rex in monasterio nuper demtis repagulis, neque ex eo desiit videri tristior. Itaque regina, regis uxor12, cui nihil potius quam bene valentem vegetumque videre conjugem, quaerit modos, quibus illam puellam, antequam professione aperta se vitae claustrali illiget, in libertatem retrahat.

    De Arnhemio13 deque Barclaio14 quidquid scire fas est, avebo doceri.

    Angli quanquam firmato jam cum Gallis foedere non desierunt Dunquercanis prospicere de rebus ad vitam bellumque necessariis. Rex Daniae15 militem Hispano16 offert. Polonos domestica dissidia tum ordinum inter se tum magnatum facile impedient, ne quid nunc quidem aliud quam nuptias cogitent. Sed hae ipsae nuptiae17 quid cum tempore sint pariturae, non Suedis tantum, sed et Polonis cogitandum erit.

    Inter D. Camerarium18 ac D. Spiringium19 non eo usque prorupisse simultates, ut insanabiles sint, neque reiici, quas facti sui adfert D. Camerarius, excusationes pro ea, quae mihi cum utroque intercedit amicitia, sane gaudeo.

    Magno D. cancellario nihil non debeo, quod et commodorum meorum et dignitatis tantam habet curam. Commoda magna sane, sed quod vere asseverare possum, non supra ea, quae impendo ad tutandum ornandumque honorem mihi mandatum. Ita enim meum ingenium est, ut existimationi20 famaeque cuncta mortalium rerum secunda semper duxerim, animumque mihi satis calentem magis etiam inflammat magni D. cancellarii exemplum, quem ego21, quanquam in tanto intervallo sortis, subsequi tamen et, quantum possum, imitari mihi pro vitae norma sumsi.

    De filio22 quod me adjuvas, gratiam habeo. Schorlingius23 interdum ad me scriptitat. Multa in literis curandis per bellum, per mare interveniunt impedimenta.

    Vale, vir egregie.

    Tuae Nobilitatis obsequentissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 7/17 Iulii 1637.

     

    Spero me nunquam regno Suedico oneri futurum vivente praesertim ac florente magno D. cancellario. Sed si quando id evenerit, non deerunt, qui me excipient. Hoc ideo scribo, ne quis me Batavis supplicaturum putet24.

    429

    Rex hinc ad oppidum Suessionem proficiscitur. Ea ad Sedanum via est.

    Domino Croesio25 huc si venerit, nulla a me officia deerunt.

    Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède. A. Stockholm.

     

    In dorso staat: Holmiae, die 7/17 Augusti 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Gedrukt Epist., p. 342; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 591. Gedeelt. gedrukt Brandt-Cattenb., Leven II, p. 126. Peter Abel Schmalz was secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    2 - De uitgave der Epist. heeft: Nobilissime.
    3 - Axel Oxenstierna.
    4 - De lezing der Epist. luidt: accipitur.
    5 - De uitgave der Epist. heeft: magnorum.
    6 - Maria Eleonora van Brandenburg; de uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘verstram’ in plaats van ‘nostram’.
    7 - Maria de Medici; zij verbleef in de Spaanse Nederlanden.
    8 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - No. 3165.
    11 - Louise Angélique Motier de La Fayette. Op 19 mei 1637 was zij in het klooster gegaan.
    12 - Anna van Oostenrijk.
    13 - Johann Georg von Arnim; zie VI, p. 91 n. 10.
    14 - John Berkeley.
    15 - Christiaan IV.
    16 - Philips IV.
    17 - Wladislas VII (IV) van Polen huwde op 13 september 1637 Cecilia Renata, dochter van wijlen Ferdinand II.
    18 - Ludwig Camerarius, ordinarius Zweeds ambassadeur in Den Haag.
    19 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    20 - De uitgave der Epist. heeft: aestimationi.
    21 - De woorden ‘quem ego’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    22 - Grotius' oudste zoon Cornelis.
    23 - Balthasar Schörling, postmeester te Hamburg.
    24 - De woorden ‘Hoc ideo ... putet’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    25 - Johan Jespersson Kruus.