eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3170 1637 juli 19. Van J.F. Gronovius1.

    Illustrissime Domine,

    Plusculi menses elapsi sunt, cum literis ad te unis allegatis memoriam mei, si tamen, in animo tuo renovare studui. Eas recte curatas dubitare iussit silentium tuum, vetuit affirmatio clarissimi et optimi viri fratris tui2. Evenit itaque sine controversia, quod verebar olim, et gravissimae occupationes [t]uae, quibus moles tus interstrepebam, malae tractationis me condemnarunt, et exop(tatum re)sponsum mihi inviderunt. Caeterum quum acerbissima mihi huius errat(i) .... tio sit, uno tamen me consolor et fraudo diffidentem animum, quod licet intempestivus et gravis observantiae tamen meae testimonium perhibuerim.

    Atque haec r(e)s nunc quoque ad eundem lapidem offendere me adigit. Quasi enim non simplex insania sufficeret, promittere Diatribam in P. Papinii Statii Silvas3, ecce, pra(e)stiti. Quam cum ὀξυδεϱϰεστάτους oculos tuos subire minime deceret, quia tamen publicata subtrahi vix posset, ipsa ultro se accusatum ad te venit, vir maxime, aut supplicatum potius, ne propter vilitatem operis spernas autorem ipsique ignoscas, quod splendorem interdum appellatione illustrissimi nomine tui quaesiverit. Et quoniam non ea tua de nobis spes fuit, ut communicatis doctissimis (animad)versionibus tuis eam augeri dignam putares, nunc rogo, si tamen ullam horam tam indigne perdere potes, ut haec legas, quae

    431

    rectius a te discere potueramus, ea notes obelis tuis ac nostram imperitiam corrigas. Scio enim, quoties falli me oporteat, antequam ad veritatem perveniam. Sunt autem non pauca ibi, quae e Salmasio4 tuo didicimus. Ea forte tanti erunt, ut reliqua etiam fugitivo oculo perlustres multaque in iis ruditatis nostrae vestigia deprehendas. Quae hactenus a te condonari peto, ut in tuorum me censu retineas: non ut notatione censoria ista plectere meque de iis comiter monere dedigneris. Si non semper extra scopum iaculatus sum, si non una litura hoc opus indiget, exspectabo iudicium tuum animadversionesque et quod huius opusculi editione peccavi, hoc Casauboni5 epistolis mea cura publicatis6 propediem σὺν δαὶμονι excusabo.

    Vale, vir incomparabilis, et ama

    Excellentiae Vestrae devotissimum
    Iohannem Fredericum Gronovium.

    Hagae Comitis, a.d. XIV. Kal. Sextil. Ao. MDCXXXVII.

    Adres: Illustrissimo et incomparabili viro Dn. Hugoni Grotio, Regni Sueciae et Serenissimae Reginae ad Christianissimum Regem Legato, Domino meo, Lutetiam.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Aug.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. BPL. 885. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 3212. Betreffende Gronovius zie men V, p. 229 n. 2.
    2 - Willem de Groot.
    3 - Johannis Frederici Gronovii in P. Papinii Statii Silvarum Libros V. Diatribe Ad Th. Graswinckelium equitem & JC. Hagae-Comitis, Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVII.
    4 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise, hoogleraar in Leiden.
    5 - Isaac Casaubonus, in 1614 in Engeland gestorven.
    6 - Zie voor de titel van deze in 1638 verschenen uitgave VI, p. 380 n. 4.