eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3187. 1637 augustus 1. Van. A. Oxenstierna1.

    Illustrissime Domine,

    Ex literis tuis de die 26/16 Iunij2 et adiuncta in Procopium destinata praefatione3 video dignari te otii quoque rationem nobiscum communicare, id est animadverto voluisse te id temporis, quod publicis negociis et Reginae meae4 servitiis substrahere potueris, nostrae gentis gloriae impendere et consecrare.

    In quo proposito, per se laudabili et glorioso ac quod affectum tuum in res nostras clarissime ostendit, ut perseveres, non tantum rogandus mihi es, verum etiam a me gratiae tibi quam maximae habendae, quod huius operis gratiam communicare cum nomine meo digneris eumque addere cumulum iis, quae tibi caeteroquin maxima debeo.

    Perlegi obiter, quantum temporis brevitas permisit, dictam praefationem cumque perspiciam te multorum circa nostrae gentis originem progressum et rebus gestis errores, multorum etiam calumnias redarguere et refellere cunctaque summa diligentia, summa fide, accuratissimo indicio collegisse et disposuisse, ut nihil mihi veniat in mentem, quod addendum praefationi, vel verius et solidius dici posse putem idemque de toto opere praesumendum esse non dubitem, non tantum non dehortandus mihi es, verum summopere sollicitandus, ne cuncteris publici id iuris facere et hoc beneficio obligare gentem, quae te sibi despondit

    466

    tuaque omnia singulariter aestimat et veneratur, et ipse frui fama, quam ex patrocinio veritatis et operis laude mereris.

    Recommendavi et nunc et saepius hunc affectum et hanc operam tuam illustrissimis regni administratoribus5 et per occasiones recommendare non desinam, qui studium et intentionem tuam non tantum probant, verum gratissimum habebunt, si cogitationes quandoque tuas ad similes conatus inposterum quoque transferre volueris, tibique persuasum cupiunt id se omni gratia, affectu et gratitudine erga te tuosque omnes recompensaturos et demerituros.

    Me quod attinet, cum affectum meum tibi tuisque singulariter devoverim, nihil nunc addam nisi preces ad Deum, ut prosperrime valeas et res feliciter geras. Vale.

    Illustritatis Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Stocholmiae, die 22 Julij Anno 1637.

    Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg.ae Majest.is Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario.

    In dorso schreef Grotius: 22 Iuly 1637 Cancellarius.

    En boven aan de brief: Rec. 10 Sept.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, coll. Gallica, brev. till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. Eigenh. ondertek. Vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p, 141. Antw. op no. 3132. Beantw. d. no. 3249.
    2 - No. 3132; de brief is van 15/25 juni.
    3 - Zie no. 3132, p. 369 n. 2 en bijlage no. 7.
    4 - Christina van Zweden.
    5 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.