eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3188. 1637 augustus 1. Van A. Oxenstierna1.

    Illustris Domine,

    Non potest tibi ignotum esse, qua fortuna post praelium Wittstochiense in Saxonicis partibus egerit quantaque constantia ingruentes hostium vires sustinuerit dominus Bannerius2 ea semper spe, ut socii si non Germanicae et nostri, saltem proprii commodi habita ratione iis consiliis mature admoverent manus, quibus salvari communis causa et coniuncta adversum nos hostilis potentia diverti ac distrahi posset.

    Id cum non solum non factum, verum libertas insuper permissa hosti ferme qui [c]quid illi restat virium - exceptis quae sub Piccolominio3 ad Rhenum exiguae remanserint copiae - ex superioribus Germaniae partibus abducendi et adversum dominum Bannerium intendendi, coactus est, postquam per semestre temporis Torgaviae substitisset accedente Gallasio4, Gelenio5 aliisque, ne undique cinctus includeretur, tandem exire Torgavia et propius ad oram maritimam accedere, ut se Wrangelio6 coniungat et acerrime instanti hosti aliqua saltem spe sese opponat.

    467

    Hanc rerum faciem pro tua prudentia velim christianissimo regi7 iisque, qui consilia moderantur, ob oculos ponas eisque ostendas, quantum non publicis tantum, sed et illorum rationibus offuturum sit, si destinata his in partibus Austriaci perficere possint, considerandumque relinquas, quid nobis animi inesse debeat viso nunc cum de foedere multa loquantur et quam maxime forti cooperatione communis causa egeat, nos nostraque pericula tam leviter haberi et Germaniae res quasi deseri.

    Si eae tales remonstrationes tuae efficere possint, ut illic quoque saniora consilia sequi et exequi in animum inducant, nos in nobis nil desiderari patiemur; sin minus, rem nos oportet permittere dispositioni divinae ac tempori nil interim, quod convenit, neglecturi. Vale.

    Illustritatis Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Stockholmiae, die 22 Iulij Anno 1637.

    Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg. ae M.tis Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario.

    In dorso schreef Grotius: 22 Iulij 1637 Cancellarius.

    En boven aan de brief: Rec. 10 Sep.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. Eigenh. ondertek. Beantw. d. no. 3248.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand III.
    4 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het keizerlijk leger.
    5 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen (†1657), wachtmeester-generaal in keizerlijke dienst.
    6 - Herman Wrangel, Zweeds veldmaarschalk.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.