Filius tuus2, vir clarissime, iis est moribus et ingenii praestantia, eo rerum omnium honestissimarum discendarum studio, ut ad commendationem ejus spectari noscique satis sit. Delectatus sum ejus colloquiis; quod ei praestare potui parum est: id autem fuit, ut de via studiorum dubitantem consilio dirigerem et ipsius alacritatem hortamentis accenderem. Feci autem id perlibenter optoque ipsi, ut bene valens bene valentes reperiat suos, tibi vero, ut diu tam beata prole frui possis.
Vale, vir optime.
Scribebam Lutetiae, 3 Augusti novi Cal. anni 1637.
Tuus optimo affectu
H. Grotius.