501
Magnifice ac Generose Domine, Domine amice observande,
Quam glorioso receptu dominus campi mareschallus Banerius2 statione Torgaviensi deserta, quam tamdiu fortiter ac valide defenderat, hostium ex omnibus Germaniae angulis concurrentium multitudine adactus nulla praesertim foederatorum in conspectum sese dante divertione, ne rem evangelicam in manifestum coniiceret discrimen, in haec cum exercitu salvo ac incolumi devenerit loca, id proxime superioribus meis3 M.ae ac G.ae D.V.rae explicui. Hunc quae exinde consecuta sunt, memorabo.
Freienwaldam Marchiae oppidum postquam adpulisset Banerius, Wrangeliique4 obviam processissent copiae Neostadium usque, coniunctio utriusque exercitus facta est d. 3 Iulii. Ea res hostium animos, qui se in sacco nostros conclusos habere iam gloriabantur, haud leviter turbavit ac pudore affecit Baneriique ac nostrorum gloriam virtutisque existimationem, etiam apud ipsum Caesarem5 - ut postea comperimus - auxit. Nec minima retusi hostium impetus, de quo postea dicam, causa exstitisse censitur.
Mox provisis, quae necessaria videbantur, h.e. annona militi dispertita et aucto Gartzii, Grifenhagae ac in adiectis vel vicinis propugnaculis praesidiariorum numero completisque, quae imperfecta adhuc erant, operibus Stetinum usque ire cum utroque exercitu placuit, tum ut militi amplius de annona ac caeteris necessariis, quae tardius aliquantulum ob distantiam loci subvehebantur, provideretur, maxime vero, ut hinc consilia belli in posterum gerendi, postquam caeterorum locorum securitati satis prospectum foret ac hostes agris potirentur, tutius ac firmius caperentur.
Hostis vero reducto per Custrinum exercitu tarde subsecutus abeuntibus Freienwalda, Neustadio ac demum Schweta nostris - postquam minuta loca firmare velle operam perdere erat - succedit ac animo fluctuans, quid potissimum occeptet, in varia dilabitur consilia. Nunc enim Gartzium adgredi; mox anteriorem Pomeraniam exercitus nostros praetergressus invadere; iam loca ad Havelam et Albim a nobis adhuc possessa occupare; denique transmisso alicubi Oderae flumine citeriorem Pomeraniam infestare in animo ac consiliis agitasse fertur: sunt et qui Stetino recta imminere voluisse existimant.
Nostri ergo duces, ut hostilibus hisce propositis ubique obviam irent, in consilia prius eunt. Ac confestim quidem animadversum est non potuisse Pomeraniam anteriorem, utpote in qua orae maritimae ac portuum defensio sita est, exercitu defensore vel saltem validiore praesidio diu carere, si hostis, quod ei tum haud valde difficile factu fuisse nonnulli arbitrabantur, isthuc sese convertisset.
Itaque conventum, ut Wrangelius, cui caeteroquin eius provinciae administratio speciali mandato commissa est, suum illuc transduceret exercitum, Banerius huic orae ac citeriori Pomeraniae tutandae relinqueretur.
502
Id sine mora ac feliciter effectum: ac castra quidem sua ad Anclamium obiectu Penu fluminis ac operibus firmavit Wrangelius iisque adhuc exercitum continet nullo hostium hactenus adsultu provocatus, nisi quod particularibus conflictibus aliquando sit decertatum, in quibus id memorabile accidit, quod maior natu filius Vrangelii Carolus6 ad Novum Brandeburgum 800 hostium nuper partim cecidit, partim cepit ducta etiam insigni praeda. Banerius quoque in sua statione impiger ac strenuus rationes defendendae citerioris Pomeraniae hosti magis vicinae ita meditatus est, ut equitatus continuis laboribus defagati maximae parti stativa per Provinciam trans Oderam animos ac corpora reficiendi, tum cohortes complendi causa in primis attribuerit, inde castra eadem, quae gloriosissimae memoriae rex Gustavus Magnus7 ad Stetinum olim communierat, peditatus maiore numero compleverit iniectis etiam intra urbis ipsius vallum legionibus nonnullis, secundum Oderae denique flumen, qua e vicino traiectus habet, ab altera parte quod relliquum fuit equitis peditisque disposuerit, ut transitu hostem arceret.
Is adeo inter tot consilia anxius ac haerens id tandem cepit, ut Croatarum isthoc quidem rerum positu inutile agmen abs se segregarit ac in Hassium - uti aiunt - ablegarit, cum reliquo vero corpore Schwetae ac Oderbergae muniendis ac pontibus ibi construendis incubuerit. In quo etsi a supremo rei armamentariae praefecto ac generali Leonhardo Torstensonio8, cui id muneris delegatum erat, summa vi ac ope impediretur, prohiberi tamen haud quaquam potuit, quin Oderbergae ob situm loci tum arbustis consiti tum etiam anfractibus variis prospectus ac defentionem avertentis Oderam ponte nautico straverit ac cum equitatu nonnullo nostris nil tale cogitantibus in conspectum sese dederit.
Ea re effectum, ut Grifenhagam nostri, qui e regione Schwetae excubias agitabant - nam ea parte maxime observabatur hostis - caeterique sese receperint, ubi quidem ob loci incommoditatem haud diu subsistere consultum, quin Damum contendere tutius ex ratione belli visum fuit.
Existimabatur tum hostis obtento per Oderam transitu nil omissurus fuisse, quod occupandae vel devastandae citeriori Pomeraniae ac in ea vel saltem debilioribus locis invadendis, tum equitum nostrorum stativis disturbandis vel denique alii cuiquam, quae usui foret, rei perficiendae, aut saltem inceptandae serviret, uti adeo ipsa belli ratio id dictitare visa fuit.
Itaque altera castra ad Damum communire Baneirio in mentem venit, in quae equitatus, si opus foret, cum necessario peditatus numero reciperetur. At nullum hic fortitudinis hostilis specimen adparuit, quominus traiectu hosti impune concesso, nostris Pomerania hactenus potiri libere liceat locaque vel minus firma vim nullam adversam hactenus experiantur.
Hinc erectae in defensionem obfirmatam mentes singulorum hostem aspernantium magis quam non formidantium. Adgressus tamen is postea, rem veluti praeclaram, Lokenitzium, exiguam arcem de longe occludere; at vix triduum duravit, cum mox absisteret inque alia animum intenderet.
Ea vero qualia sint, nondum adparet liquide; adeo inopia vel consilii vel annonae vel utrumque efficit, ut quid denique sibi velit hostis, nobis quidem hactenus dijudicare non liceat. Sane cum fame adeo certare dicitur, ut in dies singulos aliquot
503
centena tabescant ac emoriantur praeter eos, quos victui quaeritando palatim oberrantes haud exiguo sane numero in captivitatem a nostris abducuntur, ii adeo hunc hostis statum uno nobis ore enunciant.Inter haec id tamen haud commode rebus nostris accidit, quod Ratenavia ad Havelam Klitzingio, Saxonicis copiis praefecto9, per pactum nuper cessit. At exigua urbs est, ob quam salvandam milites, qui in praesidio fuerant, pauculos equidem, sexaginta quippe, non plures numero, at egregios tamen perdere, cum adversus vim maiorem impares forent, haud ex re fuit.
Caetera ita comparata sunt omnia, ut spes nobis haud exigua iniecta sit posse Banerium Wrangeliumque junctos brevi pro defensivo offensivum bellum gerere, modo officium vel ex transverso ac quadantenus faciant foederatorum exercitus sperataeque sese paulum ostentent diversiones. Id si factum non fuerit nostraque tandem praeter spem moli maiori succumbet constantia, damnum quidem, quod hinc enascitur, ad omnes, at dedecus ad eos, qui sua sibi separatim habuere nec communem causam respexere, solos pertinebit. Nunc superest, ut de tractatu, quae postea accidere, subnectam.
Moverat Sigismundus, marchio Brandeburgicus10, primum per subdelegatos suos, postea per literas dubia nonnulla in procuratorio serenissimae reginae11 ac dominae nostrae observata, quibus efficacia procuratorii infringi posse arbitrabatur; qualia sunt reginae nomen ac titulum praeponi Caesareo, Caesarem vocari partem adversam, eundem nunc ad pacem propius inclinare videri, - quasi iam ante a pace fuerit alienus - non Maiestatis debito, sed Serenitatis Caesareae titulo insigniri, denique nuspiam regni Sueciae ordinum procuratorium adparere.
Eorum dubiorum etsi pleraque trahendo magis negotio quam quod res vera subiecta sit, conquisita adpareat idque rationibus multis validisque - quas nunc recensere longum foret - marchioni demonstratum sit, iis tamen hactenus offectum non est, quin rem ad principales referri oportuerit inque eo nunc sum, ut responsum expectem. E contra Caesaris procuratorium marchioni datum ad solum de praeparatoriis loci ac temporis tractatum directum est, idque nec levibus refertum vitiis, inter quae ista eminent: incidenter ac relativo, non principaliter fieri mentionem reginae Sueciae eamque non titulo serenissimae, ut reges insigniuntur, sed Durchleuchtige saltem honestari; Caesarem quae inter partes conclusa forent, clementer ratum habituum; potestatem subdelegandi abesse et tamen per subdelegatos statuere velle, et quae sunt alia. Eo ad aulam caesaream ista quoque uti, si Caesari ita visum erit, corrigantur a marchione remissa; qui procuratorium ac commissarios ad principalem tractatum a Caesare tandem impetrare rogatus est. Quid vero obtineri possit, dies docebit.
Interim ad aulam Polonicam vicarius electoris Brandeburgici12 in nuptiis regiis13 futurus nuper discessit, suffectis sibi cum subdelegandi potestate, quam non dedisse Caesarem iam ante dixi, consiliariis nonnullis. Quando rediturus et quem exitum isthuc res sit habitura, incertum. Ubi vero quid solidi evexerit, perscribere non intermittam.
504
Interim Deum precor, ut M. ac G.D.V.rae favens adsit.
Mag.cae ac G.D.V.rae ad officia paratissimus
Sten Bielke
Dab. Stetini d. 10 Aug. anno 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Hugo Grotius, Ambassadeur ordinaire Pour sa Maiesté e(t) la Couronne de Swède, prè(s) de sa Maiesté christianis(si)me, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Sep.
In dorso: Bielke 10 Augusti 1637.
Onder aan de brief staat: .. Grotio.