eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3215. 1637 augustus 22. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Habeo gratiam pro liberali epistola data IV Augusti novi Cal.2 Coloniensis conventus satis otiosus est hactenus. Utinam Hamburgi aut Hagae fiat3 aliquid, quo nectantur inter se ii, quorum interest, ne Austriacae magnitudini plus accedat. Nam ut pax aequa ab hostibus impetretur hoc tempore, ipse praesens rerum ubique conspectus credere nos vetat4.

    Valde aveo intelligere, quae futura sint judicia motusque animorum apud Suedos et Batavos, ubi foedus, quod Gallos inter et Anglos perscriptum est, conspexerint. Ego quanquam ex sermonibus multa de pactis illis mirum in modum suspensis intellexi, tamen de non lecto mihi federe parco judicare. Labor iste5, ut puto, aut D. Salvio6, aut tibi incumbet, quem prosperum utinam tam causas sperandi habeamus quam habemus optandi.

    Vides, quam multum retro egerit Suecos amicorum tepor. Iam primum omnia ostendunt se moliri Galli, ut Rhenus transeatur, et rumor quidam est factum id non procul Benfeldio. Interim damnum temporis quantum est? Ivoium a Castilionaeo7 captum est. Cardinalis Valetta8 et Millereius9 bonum habent exercitum. Sed nec minorem opponit Picolominius10 et, ubi de Breda desperaverit, hostis vires huc vertet, ita ut pro magno habituri sint Galli tutari sua. Principes Palatinos11 eam addiscere artem, sine qua caeterae principum jacent, non ipsorum tantum, sed et publici interest plurimum. In Anglia non ita infirmam esse eam partem, quae consilia fortiora probat, quin facile sustentari possit, si eo consilia

    506

    hortatusque conferant Suedi, Galli, Batavi, multi me docent aulae illius periti et ab ea recentes.

    Waertius12 in Bavaria sit an in Badensi agro, haesitat fama. Rheni interim ripae praesidet Savellius13. Putantur huic sex esse millia, illi plus octo. Interim et de Erfurdo et de Luneburgo et de Hanovia audimus, quae timere nos cogunt.

    Conspecti sunt prope Norembergam IIm Hongari ac partim Croatae, qui Hanoviam petere putantur. Landgravium Cassilensem14 persistere in bello eique novum sub Ranzovio15 adventurum militem rumor est, qui his locis utiliter spargitur.

    Polonus16 quin per affinitatem domus dominatricis17 suspiciones in se sit concitaturus eorum, qui libertatem acriter amant, dubitandum non puto. Praeterea rebus forte nostris non incommode accidit, quod ille rex Suediae imminens regnum Angliae, mari praepotens, abs se alienaverit, ad eos autem se applicaverit, a queis et ante nihil nisi hostile exspectabamus.

    In Italia segniter res geruntur brevique Sabaudum18 cum Hispano19 inducias habiturum ajunt Hispani et credunt quidam pontificis20 ministri.

    Apud Batavos vetus est illa dissensio aliorum arma, aliorum quietem et tutos navigatus malentium. Sed utrorumque interest res Brasilianas sane speciosas diligenter foveri, ingens momentum aut in bello ad distrahendas hostium vires aut ad subigendum ejus animum, ut aequam pacem pati possit. Quo magis gaudeo comiti Mauritio21 rem bene procedere.

    Sancti Pauli fanum ab hoste desertum invasere, qui cum cardinali Valetta sunt. Nunc Hesdinum ituri putantur Montem Hannoniae magnis viribus tuente Picolominio.

    Molitiones quaedam femineae contra cardinalem Riceliacum ejusque consilia, ut creditur, causam dedere, cur quidam ex reginae22 domo captus tortusque sit. Abbatissa Vallis Sanctae Gratiae23, quo saepe itabat regina, loco suo demota, alii ex reginae domo relegati, literae tum apud ducem Chevreusium24, tum in illo Monasterio Vallis Gratiae captae. Abbatissa illa ex comitatu erat Burgundiae fratrem habens praefectum Vesontione25. Natum inde inter regem26 reginamque frigusculum. Sedari paulatim videtur. Quicquid deprehensum est tegitur. Ipse

    507

    Franciae cancellarius27 capiendis literis hominibusque adhibitus credi facit aliquid magni aut actum aut creditum. Rusticorum, qui arma in regem ceperant, pars in agro Querciacensi caesa; dicuntur fuisse ad VI millia.

    Viennensis aula Venetas res agenti28 literas tuti itineris pro legatis principum Germanorum, ut subditorum imperatoris29, diserte negat et ait imperator se regem Galliae pro rege Galliae non habiturum, nisi ab ipso ipse ut imperator agnoscatur.

    Iam nunc certos accipimus nuncios captum duci Bernhardo30 Ensinhemum VI Augusti frustra obsistente Waertio, transisse ejus militem Rhenum. Immuniisse se. Vi repulsum Waertium cum munimenta oppugnaret, amissis suorum septingentis

    Vale, Illustrissime Domine, cum tuis omnibus.

    Excellentiae Vestrae observantissimus omni cultu
    H. Grotius.

    12/22 Aug. MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 19/29 Aug.i A.o 1637 Hagae.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 88. Gedrukt Epist., p. 352. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius zijn onvindbaar.
    3 - De copie te Uppsala heeft de lezing: fieret.
    4 - De copie te Uppsala heeft de lezing: vetaret.
    5 - De copie te Uppsala heeft de lezing: ipse.
    6 - Johan Adler Salvius, Zweedse hofkanselier en gezant, residerend te Hamburg en Osnabrück.
    7 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon.
    8 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    9 - Charles de La Porte, markies van La Meilleraye, neef van De Richelieu.
    10 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand III.
    11 - Karl Ludwig en Ruprecht van de Palts.
    12 - Johan van Werth, ruiteroverste in het keizerlijke leger.
    13 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    14 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    15 - Josias, graaf van Rantzau. De uitgave der Epist. heeft de foutieve lezing: Ransovii.
    16 - Wladislas VII (IV).
    17 - Wladislas trouwde op 13 september 1637 met de zuster van keizer Ferdinand III, Cecilia Renata.
    18 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    19 - Philips IV.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Johan Maurits, graaf van Nassau-Siegen, gouverneur van Nederlands Brazilië.
    22 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk; het betreft Pierre de La Porte (1603-1680). Hij werd op 12 augustus 1637 gearresteerd en naar de Bastille gevoerd.
    23 - Louise de Milley (†1643) -Mère de Saint-Etienne-.
    24 - Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    25 - Niet geïdentificeerd.
    26 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    27 - Pierre Séguier (1588-1672), sedert december 1635 kanselier. Over zijn optreden tegen de Franse koningin vertelt Tallemant des Réaux in zijn Historiettes in een noot (ed. Antoine Adam, tome premier, p. 237).
    28 - Giovanni Battista Ballerino.
    29 - Ferdinand III.
    30 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.