eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3236. 1637 [october] 3. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Sunt quidem literae et rumores, quae ducem Bernhardum2 ajunt in citeriorem ripam retraxisse copias, sed hoc supra verum aucta credimus atque inde orta, quod pontem suum dux e locis superioribus, ubi jam equis pabula defecerant, ad inferiora ad Drusenhemum deduxit. Laboramus quotidie, ut promissa ei auxilia rex3 properet eaque tanta faciat, ut in Germaniam penetrare dux possit, ni id faciat, commeatuum inopia haud dubie laboraturus, cum Argentoratenses suam ipsi famem metuentes pauca transmittant.

    539

    Leucatam ferit hostis machinis. Adversus eam vim et quae deinceps timentur, Languedociae civitates XV ferme millia collegere, sed novi militis.

    Ad Dampvillerium opera imbres nonnihil tardant; est enim solum palustre.

    XXI Septembris novi calend. cardinalis Hispanus4 captis Aymeria et Barlemontio locis Malbodium inter et Landresium sitis Candalii5 ad Malbodium castra e tumulis quibusdam machinis coepit lacessere intellecto jam traditam Capellam, cui liberandae6 venerat. Cum nihil proficeret, recessit. In abitu clade affectum rumor attulerat, sed ei auctoritas defuit. Nocte, quae eum praecessit diem, Ruminguanam arcem7 Atrebatici soli, Ardresiae, quae Caleto non longe est, praefectus Samprensius8 impetu cepit.

    Dunquercanis ita crevit audacia, ut et naves quasdam Gallicas apud Rhodam insulam ceperint et in ipsam insulam fecerint exscensum.

    Putamus jam in unum coiisse cardinalis Valettae9 et fratris Candalii copias, ut arcendo hosti pares sint. Majus enim aliquid hoc tempore versis illuc totis e Belgica viribus non speratur.

    XXVI 7bris ex novo Cal. duas hostium turmas e Cameraco egressas a Gallis caesas accipimus.

    Literae 14/24 7 bris a Benfeldio ostendunt tunc etiam in potestate ducis fuisse munimenta ad Rheni transitum, sed quae defendi diu nequirent, nisi cito adessent e Gallia auxilia: equos mori ducentos in dies.

    Non scripsi antehac, quod certos auctores non haberemus10; caeterum nunc certo comperi Johannem Waertium11 in ea pugna, quae pugnata est V Sept. novi Calend., cum pontem, qui ad insulam ducit, cepisset et alteri majori ponti immineret, vulnus accepisse a mala dextera ad aures. Pugnatum a quinta matutina ad pomeridianam secundam.

    His addam vota, Illustrissime Domine, pro te familiaque.

     

    Lutetiae, III 7bris MDCXXXVII.

    Tuae Excellentiae addictissimus ejusque observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1637 6/16 Octobr.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 95. Gedrukt Epist., p. 355. Geadresseerde was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag. Zie voor de datering Addenda et Corrigenda.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    5 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    6 - De tekst van de copie te Uppsala heeft abusievelijk de lezing: liberando.
    7 - De tekst der Epist. heeft: oppidum.
    8 - François de Jussac, sieur de Saint-Preuil.
    9 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    10 - De uitgave der Epist. heeft: haberem.
    11 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van keizer Ferdinand III.