eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3240. 1637 september 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    In magna exspectatione est haec aula, quid futurum sit Hamburgi super pactis Wismariensibus2, et Hagae super Anglicano foedere3.

    Venit ad me Venetus legatus4; ait in Hispania plane recusari literas tuti itineris pro Batavis. Orat, si missuri sunt Coloniam Suedi, ut Venetorum operam in impetrandis tuti itineris literis gratam habeant; additque intelligere se e Gallis in pactis Wismariensibus, quae jam probatum iri pro certo habeatur, Coloniam locum colloquio placuisse.

    Dixi nihil definite ea de re convenisse, sed pro eo, qui tunc erat, rerum statu visum eum locum non incommodum. Evenisse interea multa, quae sententiam mutare possint, circumsessa omnia hostili milite, legatum5 ita se in protestantes

    543

    gerere, ut praeter ludibria nihil sit exspectandum; propositum ab Anglis, ut antequam cum hostibus ineantur colloquia, prius cum ipsis agatur de modo legibusque poscendae pacis. Interea nuntius, qui hic est, pontificius6 e regis7 Galliae ministris quaesivit, an aliud quid obstaret conventui Coloniensi praeter tuti itineris pro legatis literas.

    Boswellus8, qui res Anglicas in Batavis curat, ut nunc mos esse incipit, principem Arausionensem9 prius quam Ordines convenit, ut ei placeret eligi aliquos, cum quibus agi posset. Respondit princeps Arausionensis videndam prius formulam conceptam Lutetiae. Id video minus ex voto esse.

    Anglorum legatus ordinarius10 ab Anglia dixit intellexisse se ex Bulionio11 fore, ut pro Suedia foedus aut a me aut ab aliquo secretario signaretur. Dixi mihi ex aequo esse mea an alterius opera ad signandum foedus, si probaretur, regina12 uti vellet. Idem13 mihi dixit Caecilium14 in rebus agendis fidei15 esse malae16.

    Avennas Hannoniae oppidum coepit obsidere cardinalis Valetta17 parte suorum aliqua ad muniendum Malbodium relicta. Sunt in praesidio Avennis mille quingenti. De successu Galli nonnihil dubitant, quia quinque bona propugnacula habet vallum urbis et extra id opera lunata vergitque jam annus.

    De Socova in Vasconico litore oppugnando jactantur sermones. Sed is locus firmus est ab operibus et milite facilesque ex Hispania aditus habet, ut ex tabula quam mitto, Tua Sublimitas cognoscet. Dampvilleriam in Luxenburgico municipium circumsidet Castilionaeus18. Apud Bleteravium in Burgundiae comitatu caesi sunt hostium pedites, equites aliquammulti in Luxenburgico apud Olisium.

    Venit a duce Bernhardo19 Manicampius20, Colmariae praefectus; ait is pontem e navibus impositum Rheno, rursum feliciter in Waertianos pugnatum. Regem suppetias orat, quae nisi accelerentur, vix erit, ut insessa tutari possit dux Vinariensis, si verum est quod scribitur accessisse ad Waertium21 sub Savellio22 equitem et sub Forgatio23 Croates Granamque24 cum machinis adventare eodem; ducem vero Carolum Lotharingum25 a tergo semet inferre. Additur his quosdam Vinariensis milites ex insidiis caesos et credibile est inter

    544

    tam vicinos exercitus multas fore in utrumque proeliorum vices.

    Sanctichaumontius26, quantum intelligere datur, apud regem Daniae27 nihil obtinuit et huc venit.

    Hagenovia egressi Galli apud Kaltenhusium castella quaedam cepere inter duos amnes in proximo coëuntes. Colligunt copias Bavarus28, Moguntiacensis29, Coloniensis30, Wurtsburgensis31, contra Hanoviam an repellendo duci Bernhardo incertum adhuc.

    Dum omnia scrutor Suediae antiquitatis monumenta incidi in locum Constantini Porphyrogennetae32, imperatoris Constantinopolitani, ex quo manifestissimum est et Vandalos et Langobardos, contra quam vult Cluverius33, Gothicae esse originis. Is locus ex Graeco in latinum versus sic habet ex Theophanis historia34 desumptus. ‘Erant tum temporis Gothi aliaeque gentes et multae et magnae in Septentrionalibus terrarum ad Danubium usque. Inter eas praestant Gothi, Gepidae, Vandali, nominibus non re alia diversi, eodem sermone omnes, Arii prava placita sectantes omnes. Hi sub Arcadio et Honorio35 transgressi Danubium in Romani imperii locis se collocaverant. Et Gepidae quidem, divisi postea in Langobardos et Avares Sirmio et Singedoni circumjecta insedere. Visigothi cum Alaricho36 Romam populati in Galliis se posuere devictis ibi populis. Gothi cum Pannoniam primum tenuissent Theodosio minore37 concedente, cum is annum nonum et decimum regnaret, in Thracia sedes accepere ibique morati per annos LVIII, ducem habentes Theoderichum38, qui et patricius et consul erat, Zenonis39 concessu, Occidentis potiti sunt imperio40.’ Haec ille, apud quem sequuntur et alia ad eosdem populos pertinentia.

    Jam nunc venit ad me Truchesius41, qui huc missus est ad negotia promovenda ducis Bernhardi. Docet me duo non bona. Ducem Carolum Brisaci Rhenum transiisse cum IV millibus equitibus plerisque. Halerium42, qui octo millia ex promisso habere debebat, non habere secum plures octingentis: ceteros aut missos ad alios regis exercitus aut fuga dilapsos. Queritur per Manicampium dux tantum

    545

    temporis jam amissum, etiam ex quo Rhenum transiit. Qui vero ipsi auxilio venturi promittebantur, ubi res exigeret, Longavillanum43 nihil habere militis, Castilionaeum44 abiisse longius, quam ut necessitate urgente adesse posset. Retulit etiam regi sermonem ducis Bernhardi, non tamen tanquam jussus, Manicampius; videre ducem id agi a Gallis, ut ipsum perderent, quomodo Rohanium45 et Rhaetos perdiderunt. Se vero id46 daturum operam, ut, si pereundum sibi esset, honesta periret.

    Haec omnia perpulere regem, ut et pecuniam sub finem hujus mensis numerari juberet, quae duci debetur, ad sexcenta florenorum millia, pro quibus spondet Heufdius47, et militem promitteret, tria scilicet peditum millia, equitum quingentos. Hos, si Rhenum transire recusent, censet in praesidia distribuendos Manicampius; contra ex Alsatiae oppidis et Montepellicardo sumendos ad parem numerum, qui ducem sequantur. Videtur is ardere in proelium48 et omnes quaerere occasiones. Argentoratensis civitatis pronus in ipsum favor. Viginti quinque naves inde ei submissae, unde pons factus est. Sed mos est illi civitati aliisque multis, ut ventus est, ita velum vertere. Itaque si illis in locis res hostium invaluerint, facile ab illis studiis deseretur.

    Haec sunt, quae nunc videbantur scriptu digna, quae ut meliora faciat Deum rogo simulque, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut regno, reginae Tuaeque Sublimitati clemens aspiret.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    5 Septembris novi Cal. anni 1637.

     

    Scribitur principis Francisci Nicolai Lotharingi uxor49, quae in Batavia est, uterum gerere. Id difficiliorem Gallorum causam ad retinendam Lotharingiam faciet.

    Scribit e castris cardinalis Valettae Degenfeldius50 captivos dicere etiam Piccolominium51 ire adversus ducem Bernhardum. Arduum erit ei, ut video, certamen. Literae 3 Septembris ex castris cardinalis Valettae nuntiant Avennarum derelicto obsidio ob plurimas difficultates translatam curam ad obsidium Capellae.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 356; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 388.
    2 - Het verdrag van Wismar tussen Frankrijk en Zweden was al op 30 maart 1636 gesloten en werd door de Zweden pas in het najaar 1637 geratificeerd.
    3 - No. 3166 p. 426 n. 4
    4 - Alvise Contarini di Nicolo.
    5 - De pauselijk legaat Martio, kardinaal Ginetti.
    6 - Giorgio Bolognetti, nuntius van Urbanus VIII in Parijs.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - William Boswell.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Burggraaf John Scudamore.
    11 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    12 - Christina van Zweden.
    13 - Dit woord staat in cijfer: 55.53.85.61.118.217.
    14 - Schuilnaam voor Léon le Bouthillier de Chavigny.
    15 - Dit woord staat in cijfer: 54.55.53.75.71.
    16 - Dit woord staat in cijfer: 23.70.60.98.
    17 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    18 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    19 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    20 - Achille de Longueval, baron van Manicamp; zie VI, p. 506 n. 7.
    21 - Johan van Werth, ruiteroverste in het leger van keizer Ferdinand.
    22 - Federigo, hertog Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    23 - Nikolaus Forgacz, ruitergeneraal in dienst van de keizer.
    24 - Francisco del Caretto, markies van Savona y Grana.
    25 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    26 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    27 - Christiaan IV.
    28 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    29 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, aartsbisschop van Mainz.
    30 - Ferdinand van Beieren.
    31 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen.
    32 - Constantinus VII Porphyrogenetus (912-959; geb. 905).
    33 - Philippus Cluverius; zie no. 3132, p. 369 en n. 4 aldaar.
    34 - Theophanes (±760-818), een der bekendste Byzantijnse kroniekschrijvers, was abt van het door hem gestichte klooster te Sigriane bij Cyzicus. Hij werkte van 810 tot 814 aan zijn Chronographia.
    35 - Arcadius (377-408) en Honorius (384-423), zonen van Theodosius I de Grote (†395); zij werden bij de dood van hun vader keizer resp. van het Oost- en van het Westromeinse Rijk.
    36 - Alarik I van ±390 tot zijn dood in 410 aanvoerder van de Westgoten. In 410 plunderde hij Rome.
    37 - Theodosius II (408-450), keizer van Byzantium.
    38 - Theoderik de Grote (473-526; geb. 453) koning van de Oostgoten.
    39 - Zeno (474-491), keizer van Byzantium.
    40 - Constantini Imp. Porphyrogeniti De Administrando Imperio Liber c. XXV (Ans. Banduri, Imperium Orientale I bij Migne, P.G. CXIII. kol, 224.
    41 - Wolf Dietrich Truchsess.
    42 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    43 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    44 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    45 - Henri, hertog van Rohan.
    46 - Het woord ‘id’ ontbreekt in de uitgave van de Oxenst. Skrifter.
    47 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs; hij regelde financiële aangelegenheden zowel voor Zweden als voor Frankrijk.
    48 - Vgl. Vergilius, Aen. XII, 71: Ardet (Turnus) in arma ...
    49 - Claude-Françoise van Lotharingen, gehuwd met François-Nicolas, hertog van Lotharingen (1609-1670).
    50 - Christoph Martin, vrijheer van Degenfeld; zie VI, p. 16 n. 3.
    51 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand III.