eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3245. 1637 september 11. Aan J. Duraeus1.

    Id, in quo tu tam strenue laboras, vir reverende, id ipsum est, quod ego ab ea aetate, quae mihi prima aliquam bonarum rerum notitiam concessit, optavi semper nec optare unquam desinam, ut scilicet quae a pontifice Romano discessionem gravissimis de causis fecere ecclesiae inter se propius et animo et animorum conspicuis testimoniis coalescant, neque ignoro expertus etiam, quantae se huic labori objiciant difficultates ex politicis rationibus, ex theologorum suspicionibus, amore etiam in sua cujusque placita eaque multum attollendi et ab aliis specie pietatis quam longissime se amovendi cupidine.

    Sed haec omnia terrere neminem debent, quominus rem praeclarissimam, si possit, efficiat, si nequeat, certe conscientia tam erectae cogitationis fruatur.

    Ego, ut antehac feci, ita nunc quoque magno D. cancellario2 tuam pietatem, tuam eruditionem, tuique animi in koc proposito purum sincerumque studium commendare non desinam; successum ardenter optabo et quid quantumque promoveris, quoquo tempore gaudebo cognoscere.

    Vale, vir optime.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Septembris 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 357; ep. ecclesiast., p. 795. Over geadresseerde, John Dury, zie men VI, p. 120 n. 1; ibid., p. 172 n. 5.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna; vgl. no. 3242 aan Oxenstierna's secretaris Schmalz.