eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    550

    3246. 1637 september 11. Aan C. von Forstner1.

    Amplissime Domine,

    Cum nuper veteres virorum praestantium ad me literas revolverem, inveni et tuas tum eruditionis tuae tum amoris indices et ecce sub idem ferme tempus redduntur mihi tuae a Montepellicardo, ex quibus cognovi et dignitatem tibi obtigisse non modicam et in qua splendidius elucere virtutes tuae possint. Praeterea vero eundem te in me esse qui jam olim fueris utque tua mihi, ita tibi mea commoda cordi esse ac voluptati: in hoc ergo pares cum sumus, uno vincor, quod tu in filio meo2 mihi benefeceris, ego vero quo vicem beneficio rependam nihil invenio. Sed id quoque magnorum animorum est, quoties materia non suppetit, amico gratoque animo contentum esse.

    Notas ad Tacitum tuas3 maxime a me fieri, illum autem de conventu Ratisbonensi libellum4 inter prudentissima saeculi opera a me poni norunt, qui de studiis mecum colloquuntur: ii autem in hac urbe sunt, ut te non latet, plurimi, ob indigenarum externorumque ingentem copiam.

    Vale, vir amplissime, et me tui amantem semper, nunc etiam magis tuo hoc recenti merito tuum crede.

    Tuae Amplitudini observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Septembris 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 357. Voor Christoph von Forstner zie men IV, p. 426 n. 2. Hij was in 1631 vice-kanselier, in 1634 kanselier van Montbéliard geworden.
    2 - Diederik, die zich in het leger van Bernhard van Saksen-Weimar bevond.
    3 - Van de Notae ad Tacitum zijn mij de edities van 1650/2 bekend: Notae politicae ad libros VI priores Taciti, Straatsburg 1650, en Notae politicae ad Annalium Taciti L. XI-XIII, Straatsburg 1652.
    4 - Zie voor de titel van dit anoniem verschenen geschriftje IV, p. 426 n. 2.