Illustrissime Domine,
Incertas esse literarum vias et pridem experti sumus et nunc tuae ostendunt literae, quas binas, scriptas XIV et XVII Augusti2 uno tempore, sed sero, X nimirum3 7bris novi calendarii, accipio. Ego in iis, quae ad te sunt curandis tuum praescriptum posthac sequar.
Historiam recessus Banerii4 Hamburgo accepi. Certum est non Erfurdiam
551
tantum et Lunemburgum haud nobis diuturna fore, sed et Hanoviae timendum, ni ingens a duce Bernhardo5 metus cuncta ad se rapiat. Quando, ut observas, angustus est Pomeraniae ager ad alendos Suedicos exercitus adventantibus maxime supplementis, tentandum erit, an qua in Silesiam et vicina irrumpi queat.Galli de Wismariensibus pactis6 jejunius loquuntur. Anglorum sermo ad pacem procurandam, per quam dejecti omnes restituantur, pertinet. Sed de illo Salvius7, de hoc tu certiora cognosces. Interim non miror, quod in republica e tot membris majoribus minoribusque composita, ii, qui alieno nomine res administrant, ante omnem consultationem videre volunt foedus illud, quod sicut Lutetiae sedulo occultatum fuit, ita nunc quoque quantum et quamdiu potest celatur. Et habet, credo, rationem suam hoc consilium, sed apud homines suspicaces ista subtiliter reperta saepe contra cadunt.
Angli praeter illud de minis imperatoris8, cur Hamburgum non sit conventui idoneus locus, etiam hanc adferunt causam, quod Danus9, - sperant autem Angli eo se uti posse - in urbem, quam suo juri vindicet, tanquam in urbem liberam, mittere abnuat. De piscatu dicunt Angli nihil se remissuros, nisi prius videant, quid de foedere facturi sint Batavi. Ita dum suum quisque negotium alieno vult antevertere, nascuntur tricae inexplicabiles. Sunt, qui hic susurrant aliquid a Gallis in arcano agi, mihi id non videtur. Gliscere enim quotidie Gallorum Hispanorumque odia novis ex causis video.
Bredae capiundae voluptatem jam spe praecipimus. Sed eam deflorat malus de Venloa nunctius10, de Rurmunda etiam rumores, nisi quod, ut in ludo, pro victore habendus est qui plurimum aufert. Est autem Breda multis oppidis ἀντίπαλος Zelandorum insulae facile se tuebuntur.
Rex11 iterum ad urbem accessit12 propius agitque ad Sancti Mauri, conciliatus in speciem reginae13, cujus interim domestici ablegantur ipsaque illa Vallis Gratiae abbatissa14, quae in monasterium aliud amandari dicebatur, capta in itinere est.
In Hispania agi aliquid de pace constat, ut facile peragi possit, non video.
D. Joachimius15 gnarus Anglicae aulae et senectute venerabilis quod eo remittitur, e bono publico esse arbitror et D. Cornelio Hagae16 a longa legatione reditum ad suos gratulor.
De rebus Tauroschytarum intellexeram. Videtur ab ea parte nihil esse Turcae17, quod metuat.
552
De equestri Gallorum in Italia proelio, res fuit exigua. Pontifex18 se velut valentem ostentat, ne scilicet ex vetere decreto per ipsius morbum sonticum cardinales jus imperii eripiant Barbarinis, qui sub patrui regnant nomine. Ceterum apoplexia, qua laboravit, ex iis est morbis qui, siquid Hippocrati19 credimus, graves ubi sunt nunquam, leves difficulter ad sanitatem veniunt. Firmat se in omnem eventum factio Hispanica.
Responso, quod Florentino20 datum ad me misisti, par et verbis ferme iisdem accepit is, qui Viennae res agit Venetas21. Apparet rebus prosperis ferociores factos, quam ut aequam pacem velint, qui talia respondent.
A Sigismundo marchione22 nihil exspectari potuit aliud quam quod evenit.
In Boswelianis23 mandatis si quid promovetur, id scire et juvabit et usum hic habebit suum.
Quae hic intelligimus haec sunt: Bleteranum urbem prius, deinde et arcem duplici cinctam fossa cepit Longovillanus24, impetu urbem, arcem deditione; Dampvilleria contra Castilionaeum25 praesidio quingentorum militum defenditur; par ferme praesidium Capellae, quod circumsidet cardinalis Valletta26 factaque his diebus in obsidentes eruptio satis prospera. Spes est tam bene processura opera, ut ante hyemem in potestatem veniant. D. duci Bernhardo IV millia peditum, D equites mittuntur, dubito an validum satis auxilium27 ad coorientes hostium copias. Sed accedit pecunia et mandata ad ducem Longovillanum, ne, siquid gravius ingruat, ejus periculis desit.
Sed aliud Galliae malum exortum est in Languedocia, non longe a Narbone, ubi VIII Hispanorum millia pedites, equites sexcenti, quanquam alii longe majorem produnt numerum, exscensu in oram facto Leucatam obsident oppidum modico milite defensum, si tamen etiamnum defenditur. Ea res ab aliis cogitationibus atque etiam diu jactata rumoribus obsidione Socovae ad se traxit animos.
In illa Capellanorum obsidione interiit Bussius Lamerus28, vulneratus cum periculo est Remburius29, marescalli castrorum uterque.
Vale quam optime, Illustrissime Domine.
Illustrissimae Magnitudini Vestrae30 omni cultu affectuque addictus
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Septembris 163731.
553
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae Comitis A.o 1637 9/19 7bris.