eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3265. 1637 september 22. Van J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine Legate,

    Cum omnes E.T.ae literae judiciorum et consiliorum plenae esse soleant, tum eae, quas de 31 Jul.2 et 7. Aug.3 ad me dedit, erant plenissimae. Multa enim ex iis didici hisce locis ac temporibus apprime necessaria. Haec tantum hac vice repono.

    Tractatus pacis Brandenburgici4 sicut in nostri ludibrium et suae pacificae cupiditatis ostentationem lucrandoque tempori, dum universae in Banerium5 hostiles copiae coirent, conficti erant, ita eo elapso in fumum evanuere. Margravius6 enim in Poloniam ivit legatus electoris ad nuptias regis Vladislai7. Quin et Vienna nunciatur utrumque electorem8 omni nobiscum inposterum tractatui renunciasse re tota Marti commissa. Sed nec quidquam certi de Coloniensi conventu indignante licet legato Hispanico9, antequam cursor nuncii pontifici10 Lutetia reversus fuerit. Franciscus Lawenburgicus11 etiam pro suo zelo in pace procuranda ludibria Viennae reportavit. Quid iam Danicus legatus, Pensius12, inde laturus sit, anxie rex suus13 exspectat.

    Pacta Wismariensia14 in Suecia rata sunt habita et accinctus itineri secretarius15, qui ea ad me deferret. Sed adventus baronis Rortraei16 Stocholmiam nuperam eorum missionem distulit. Praeparatoria hic interim ad eorum traditio-

    589

    nem cum legato Davaux17 peragere jussus sum; quae in eo potissimum consistunt, ut rex christianissimus18 expresse declaret Ferdinandum Tertium, et domum Austriacam in Germania, hostem; tum, ut subsidia promissa justo tempore et valore monetae Hamburgi plene praestentur. Vereor tamen, ne ratificationis traditio adhuc in mensem extrahatur. Nam Dn. Davaux praetendit - plane quod de faedere Anglo-Gallico - dicta pacta inter regni Sueciae cancellarium19 et marchionem St. Chamondium20, Wismariae quidem concepta, sed non signata.

    Nulla autem esse, nisi signentur; adeoque non-signatorum ratihabitionem quoque nullam fore. Rogare igitur, ut mihi nova potestas mittatur, eadem secum reassumendi et praesenti rerum faciei propius accommodata signandi, ut postea a principalibus utrinque nostris cum effectu ratihabeantur. Lateatne aliquid aliud sub hac nova propositione, judicet et communicet, quaeso, mecum Exc. Tua.

    Interim e Suecia percipio expeditum inde cursorem Averii21, Anglici prolegati - hoc enim titulo a suo rege22 donatur - cum responso generali declaraturam se propius S.R.M.tem, cum fundamenta faederis Anglo-Gallici e tabulis ipsis cognoverit. Miror autem reges omnes ad dictorum articulorum approbationem invitari, cum nemine tamen adhuc communicatos esse. Spero me tamen eos hic brevi consequuturum et T.E. missurum. Atque haec de pace et faederibus.

    Eram ante paucos dies apud regem Daniae Gluckstadii, qui me praeter morem - antehac enim vivo rege meo23 septies vel octies eum inviseram - honorificentissime habuit cibo e meris vasis aureis administrato abeuntem etiam octodecim tormentorum majorum explosione prosecutus. Is inter alia judicavit faedera omnia infida, Anglicum vero fallacissimum fore. Nec quidquam ab Anglia agi, nisi ut tempus trahatur, dum nova aliqua rerum conversio speciosiorem ei praebeat occasionem se ab omni faedere prorsus excusandi culpa nullitatis in alios translata. Pacem itaque Suecis quocunque etiam parario cuicunque faederi praeferendam!

    Belli autem ratio haec fere nunc est. Götz24 sex millia militum in Vinariensem25 e Pomerania duxit, ut Isolanicis26 Croatis nec non Moguntinis, Herbipolitanis, Darmstadiensibus, Merciianis, marchionis de Grana27 et Lotharingicis copiis iunctus eundem vel statim disjiciat vel in Gallias fuget. Quidam etiam Piccolomineum28 relicta Brabantia accursurum perhibent, ut ita minantem Bavariae Austriaeque terrorem eo majori saltem numero depellant. In eo igitur sedulo laborandum videtur, ut rex christianissimus Vinariensem validiori exercitu obfirmet, nisi agmina ista hostium ipsis tandem Galliis superfundi voluerit.

    590

    Gallassius29 nuper totas vires Schweta per Prentzlowiam, Anclamium traduxit. Quam urbem, postquam decem dierum obsidione frustra fatigasset, accurrente in subsidium Banerio deseruit iter versus Fridlandiam captans amissis 12 tormentis, 400 equitibus, 1100 peditibus ad Stolpe. Postea Demminum tentavit extructo illic munimento, sed a praefecto rei armamentariae Torstenson30 statim capto interfectis 300 et 200 in captivitatem abductis interque eos tribuno don Felice de Cuniga31 cum plerisque legionis suae officialibus. Banerius itaque iam Deminii, Wrangel32 Loytzii hostium ad Malchin haerentium consilia spectant deliberantes de pugna tentanda. Georgius Lunaeburgicus33 interim suis Saxonicis et Brandeburgicis copiis sub Vitzthumb34 et Klitzing35 urbem Lunaeburgensem cepit deditam ope rebellantium contra senatum et praesidia nostra oppidanorum. Albi igitur toto sub eorum potestatem redacto deliberant iam Grabowii cum Hatzfeldio36, ut heri certo mihi nunciatum est, de Wismaria obsidenda.

    Eo enim nomine commissarium37 pridie Hamburgum misere, qui hebdomadarium ab urbe subsidium postulat, 2000 thalerorum, 60m librarum panis, 100 tonnarum cerevisiae cum magna quantitate armorum pulverisque nitrati; tantundem etiam a Lubecensibus, idque, ut ab utraque urbe continuetur, quam diu durarit obsidio.

    Landgravius38, cum optandum esset, ut aliquid moveret in Westphalia, cum Ranzovianis39 in Ostfrisia haeret, sive ut hyberna sibi illic firmet, seu hypothecam a sororio Darmstadiensis, sive ut pacatius oblatam a Coloniensi pacem expectet. Non convenit optimum ac strenuum principem suspicionibus onerare: istae tamen conjecturae a diversis scribuntur.

    Quoniam igitur videt Exc. Tua nos totis imperii Romani viribus hinc inde non parum arctari vergente etiam in hyemem, quae omnem nobis communicationem cum Suecia per mare brevi interceptura est, autumno; non dubito, quin, quae est sua prudentia et in rebus diffici[li] bus peragendis solertia, sollicite monitura sit faederatos nostros, quod e re fore iudicaverit.

    Quam hisce de caetero divinae tutelae meque suo consueto favori animitus commendo.

     

    H.d. 12/22 Septemb. A.o 1637.

     

    Exc. Tuae

    Observantiss.
    J.A.S.

    591

    Illustriss. regni regentis40 mihi scripserunt, ut omnes E.T.ae fasciculos aperirem et legerem. Aperui et legi praefationem regni cancellario inscriptam41, quae editioni scriptorum rei Scandinavicae praeponetur42. Summopere certe gavisus sum id studii non displicere E. Tuae. Oro et obtestor Eam, ut in tam praeclaro proposito pergat. Obligabit sibi totum Septentrionem, praecipue Sueciam perpetua gratitudine, cum immortali nominis sui honore. Alias non opus erit mihi seorsim ut scribat inposterum. Sufficit, si suas ad regni cancellarium avec un cachet volant mihi inscribat. Id quod beneplacito tamen suo totum committo; et me suae constanti benevolentiae.

    Iterum valeat.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 7 oct.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. L 1003. Eigenh. oorspr. Antw. op nos. 3185 en 3203 (dd. 8 augustus); beantw. d. no. 3291. Gedrukt Hand. Mij. Nederl. Lett. 1862, p. 115.
    2 - No. 3185.
    3 - No. 3203 dd. 8 augustus.
    4 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg, afgevaardigde van keurvorst Georg Wilhelm.
    7 - Op 13 september was Wladislas VII (IV) van Polen in het huwelijk getreden met Cecilia Renata, zuster van keizer Ferdinand III.
    8 - Georg Wilhelm van Brandenburg en Johann Georg van Saksen.
    9 - Antonio Ronquillo.
    10 - Giorgi Bolognetti, nuntius te Parijs.
    11 - Frantz Albrecht, hertog van Saksen-Lauenburg.
    12 - Christian von Pentz.
    13 - Christiaan IV.
    14 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was op 30 maart 1636 gesloten; de Zweden hielden de ratificatie op tot het najaar 1637.
    15 - Niet geïdentificeerd.
    16 - Claude des Salles, baron van Rorté.
    17 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    18 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    19 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    20 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    21 - Joseph Averie.
    22 - Karel I.
    23 - Gustaaf II Adolf.
    24 - Johann, graaf van Götz, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand.
    25 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    26 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, bevelhebber van een contingent Kroaten in dienst van de keizer.
    27 - Francisco del Caretto, markies van Savona y Grana.
    28 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    29 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    30 - Lennart Torstensson; zie over hem VI, p. 316 n. 6.
    31 - Felix de Zuñiga, officier in keizerlijke dienst.
    32 - De Zweedse veldmaarschalk Herman Wrangel.
    33 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    34 - Johann Vitzthum von Eckstedt.
    35 - Johann Kaspar von Klitzing, Brandenburgs officier in Saksische dienst.
    36 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, keizerlijk veldmaarschalk.
    37 - Niet geïdentificeerd.
    38 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    39 - Van Josias, graaf van Rantzau; zie over hem VI, p. 327 n. 13.
    40 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.
    41 - Vgl. no. 3132, p. 369 en bijlage no. 7.
    42 - Grotius' posthuum verschenen Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.