Illustrissime Domine,
Praelii ad Astam historiam2 ita, ut hic in vulgus editur, mitto sine certo tamen authore. Decem machinas a Gallis captas video consentiri, de numero caesorum placet veterum historicorum exemplum sequi, qui eum nunquam prodi voluere ob variantes famas.
Capella XXI mensis hujus ex novo calendario in regis3 potestatem rediit impletis jam fossis subrutaque parte munimentorum urbis vallo adhaerentium. Sed plurimum impulit obsessos pestilentia.
Eum exercitum et alterum, qui sub Candalio4 ad Malbodium erat, in unum collegit Valetta cardinalis5 paratus praelio, si id audeat cardinalis Hispanus6 ad Montis oppidum sedens paribus cum copiis, id est, ad XV millia.
Dampvillerium jam operibus approximantibus impetitur speratque deditionem Castilionaeus7 citra dies XIV; quem deinde speramus iturum auxilio duci Bernhardo8: ita enim sperare nos rex ipse jubet, cui quam necessaria sit aliqua hostilium virium per Germaniam revulsio quanquam per se satis intelligenti multis rationibus explicavi nudiustertius beneque auditus bona responsa retuli nihil omissurus eorum, quibus ea ad exitum perduci possint.
598
Chevreusii uxor9 non in Angliam abiit, ut dicebatur, sed in confinium Benearni et Hispaniae, propinqua perfugio, si res urgeat.
De Hanovia imperatori10 conciliata perstat utinam mendax fama.
Vale, Illustrissime Domine.
Lutetiae, 16/26 7bris MDCXXXVII.
Excellentiae Tuae omni obsequio addictissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. 4 Octob. st. nov. A.o 1637.