Video ex literis tuis2, Nobilissime Maureri, eundem te in me esse, qui fuisti, et tu semper et ante te pater3 tuus, meaque bona, id est honorem et existimationem, quae semper in summis posui, tibi cordi esse.
Discemus ex te, ubi redieris, qualis sit illa mundi pars, quem sibi rigidus septemtrio seposuit. Etiamsi nihil ibi videris praeter magnum cancellarium4, satis erat causae, cur in illas mundi partes, si cum antiquitate loquamur, ultimas excurreres. Ejus me amicitia speciosiorem quam ipsa legatione censeo. Bene tibi evenit, quod in illas oras sub ipsum nuptiarum Polonicarum5 tempus venisti. Solent tales conventus dare cognoscendi viros magnos uberem copiam. Is enim est mercatus, ad quem profectum te scio, qui ut tibi evadat fructuosus, opto ex animo velimque conferre, si quid possim.
Epistola ad fratrem6 bene curata est eademque diligentia curabitur, quicquid aut mihi aut meis injungere volueris.
Vale quam optime.
Scripsi 26 Septembris 1637.