619
Praestantissime Domine,
Gaudeo ex literis tuis 12/22 Augusti datis2 cognoscere res ibi tuas recte procedere. Foederis Gallo-Britannici quis futurus sit exitus, scire avemus, et quod praecedere, ni fallor, debet pactorum Wismariensium3.
Cum Spiringio4 spero venturum filium meum5. De Quernhemio6 facile credo, nihil eum facere praeter quod officii est et necessitas imperat. Quid Averio7 responsi sitis daturi, quid peracturus Lauenburgicus8, etiam ista nosse ex usu erit rerum hujus loci ac temporis.
Exspectamus hic, quid futurum sit de auxiliis, quae rex9 duci Bernhardo10 nimis diu promittit, nimis sero praestat. Sunt res ejus non optimo loco, alterum tantis hostium copiis.
Leucatam verberant machinis Hispani. Dampvillerium adhuc obsidet Chastilionaeus11. Cardinalis Valetta12 se, ut hic creditur, cum fratre Candalio13 conjunxit, quorum hic cardinalem Hispanum14 a Malbodii oppugnatione feliciter depulit.
D. Mullerus15 hic etiamnunc agit auditus a patre Josepho16, deinde ab ipso cardinali17. Abitum parat citra quinque dies.
Haec nunc habemus.
Vale quam optime.
Lutetiae, 3 Octobris novi cal. 1637.
Tuus tibi volens optime
H. Grotius.
Video, qui Upsaliae sunt, typos Graecos esse parum elegantes, chartam non
620
optimam. Hebraici typi an sint et quales, nescio. Sunt haec etiam inter res majores digna, de quibus cogitet omnia regni complectens magni cancellarii18 animus.Adres: Monsieur, Monsieur Schmalzius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm ou là où il sera.
Met andere hand: A Hambourg, le 6/16 Oct. 1637.