623
Illustrissime Domine,
Dampvilleria XXVII 7bris novi calendarii machinis feriebatur XIV perruptumque erat operibus vallum urbis, quod extrinsecus fossam ambit, quae contrascarpa militari vocabulo dicitur. Multae et granatae jactantur in urbem saccoque bellici pulveris forte incenso periculum adiit D. Feuquerius2.
Ingens in hac urbe aulaque laetitia est hodieque ad Hymnum Te Deum3 canendum rex4 in urbem venit, ob res supra quam sperari poterat prosperas ad Leucatam. Nam liberata ea urbs obsidio est tracto in XXX dies ac praeterea irruptae hostium, quae ibi erant, munitiones egregiae clara Gallorum virtute, qui Hispanos numero pares - ad XV millia utrinque fuisse dicunter - operibus vero defensos, eo perculerunt impetu, ut fugam illi ceperint machinis victori relictis XLV, mortariis IV, captivis factis D, caesis - ut hic fama est - IV millibus. Dux erat Hispanorum Cerbelo5, ille notus Rhaetorum malo, cujus scipio ac tunica in praeda reperta sunt. Signa capta nuntiantur equestria V, pedestria XII.
In Italia mortuus est dux Mantuanus6, herede nepote7 commendato Venetorum tutelae.
Remissi a rege, qui huc e castris venerant, Chavigniacus8 et Thuanus9, ut in re praesente constituant, ex usu sit Malbodium defendi an deseri.
Quae hic cursitant de Hannovia pactiones comiti10 indulgent ea, quae pax habet Pragensis11, et siqua in pace futura erunt magis ex ejus usu: fructus monsaterii Sluchterensis, praesidium in oppido ut comes habeat. Sed et hoc ut oppidani imperatori12 quoque fidem et auxilia in hostes jurent: captivi ut liberi sint, Ramsaeo13 dentur Lm thalerorum imperialium. Haec ut rata habeat imperator utque concedat Ramsaeo, quae Suedi ipsi in Germania donarunt, praedia, curae suae ducturum Moguntiacensem14; interea datum iri obsides. De Trevirensi15, quin libertatem receperit, probata electione romani regis, venia accepta Gallici foederis et adjutore Leopoldo16 hic desiit dubitari.
624
Mitto exemplum responsi, quod rex dedit ad ea, quae a D. Mullero17 ac me ipsi dicta sunt et tradita. Pollicitationes sunt egregiae, si cito praestentur. Interim audio Manicampium18 venisse ad ducem19, sed cum multo minore quam promissum erat numero, mille quingentis scilicet peditibus, equitibus CCC.
Protestantes Galli, quales ferme omnes, qui in Cebennis habitant, in isto ad Leucatam praelio plurimum laudis gratiaeque apud regem retulere.
His addam nihil aliud quam vota, Illustrissime Domine, pro te familiaque.
Lutetiae, VIII Octob. novi calend. MDCXXXVII.
Excellentiae Vestrae addictissimus ejusque observantissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Comitis A.o 1637 7/17 8bris.