eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3292. 1637 oktober 9. Aan P. Schmalz1.

    Praestantissime Domine,

    Ex literis 19/29 Augusti tuis2 video etiamnum esse te Holmiae. Felix tibi in

    633

    Germaniam iter, quandocumque id futurum est, et negotiorum prosperos exitus opto.

    Beneficium, nobilitatis in Graswinckelio3 non male collatum est. Ostendit is, quid possit, erudito pro Venetis libro4, et nunc in controversia, quam de mari movet Anglia se exercet5; neque vero dubito, quin eo quoque in argumento famam faventem sit habiturus; novi enim eum pridem interiore amicitia, heic Lutetiae cum viveret.

    D. Buckhorstius6, quem Nortvicensem vocant, affinitate quadam mihi conjunctus est neque nescio multum eum posse in patria sua atque adjutorem eum fuisse ad res Suedas promovendas; quo magis gaudeo ipsum quoque exemplo fore non esse ingratam in bene merentes Suediam.

    De filio meo7 id placet, quod tandem exuturus est otium: dabo enim operam, ne veterno deterior fiat, quantum potero. Non enim semper talia sunt in nostra potestate. Tibi, quod ei te beneficum praebuisti, gratias ago maximas.

    Blondio8 bene esse gratulor. In Anglia velim esse aliquem Latinae linguae et rerum civilium ac sacrorum bene peritum.

    Res Germanicas D. Salvii9 diligentia ac comitate discere me gaudeo. De Sigismundo10 nihil boni spero; Rorteius11, quid adferat - vidit is me abiens - operae pretium erit cognoscere.

    Rex Polonus12 nihil pro nobis, ita credo, facturus est boni, nisi quod operose semet commendando iis, quos cepit affines, Polonos ipsos sibi facturus est per suspicionem infidos.

    Dux Longavillanus13 uxore amissa14 vacuus matrimonii D. Combalettae15 maritus per rumores datur. Regina16 regi17 conciliata est; manet tamen ὕπουλον18 aliquid.

    Dux Rohanius19 Genevae haeret neque se audet huic aulae credere sua peccata ipsius per infamiam expiare quaerentis.

    634

    Romae quiescitur pontifice20 longius quam Hispani speraverant vivente: ea causa est, cur eques conscriptus in spem romanarum rerum in regno Neapolitano missus sit Mediolanum.

    Non repeto quae ad magnum D. cancellarium21 scribo22.

    Literae omnes, mihi quas miseras, bene curatae sunt; pariter et quas missurus es, curabuntur.

    Vale.

    9 Octobris novi calendarii anni 1637 Lutetiae.

    Tuae Claritudini addictissimus
    H. Grotius.

    Pro D. Deodato23 quod laborasti feliciter rem te ipsoque dignam fecisti. Rogo, ut solidum in beneficium obtineat pro retensorio, quod aequum putabitis.

    Rex heri mihi per admissionalem jussit significari victoriam ad Leucatam24.

    Adres: Monsieur Monsieur Schmalzius, secrétaire de Monseigneur le grand chancellier de Suède. A Stockholm, ou là où il sera.

     

    Met andere hand: Hamburgi, die 13/23 Octobris 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Gedrukt Epist., p. 368; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 605. Peter Abel Schmalz was secretaris van Axel Oxenstierna.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Mr. Dirck Graswinckel. Hij was op 10 augustus o. st. 1637 door de Zweedse regering in de adelstand verheven. De adelbrief bevindt zich in het gemeentearchief van Haarlem, hs. no. 55.
    4 - Theodori GraswinckelI Delphensis I.C. Libertas Veneta sive Venetorum in se ac suos imperandi ivs. Assertum contra anonymum Scutinii scriptorem. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Abrahami Commelini. MDCXXXIV.
    5 - Graswinckel had in opdracht van de Staten-Generaal een verweerschrift getiteld Vindiciae Maris liberi adversus V.C. Janum Seldenum geschreven; zie hierover VII, p. 143 n. 2.
    6 - Nicolaes van den Bouckhorst, heer van Noordwijk en Wimmenum.
    7 - Cornelis de Groot.
    8 - Michiel le Blon; zie over hem V, p. 413 n. 8.
    9 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerend in Hamburg.
    10 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    11 - Claude de Salles, baron de Rorté, Frans gezant in Duitsland en Zweden.
    12 - Wladislas VII (IV) van Polen; hij was op 13 september 1637 gehuwd met Cecilia Renata, zuster van keizer Ferdinand III.
    13 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    14 - Louise de Bourbon. Zij was op 9 september 1637 gestorven.
    15 - Marie Madeleine de Vignerot, dame de Combalet.
    16 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    17 - Lodewijk XIII.
    18 - Vgl. Sophocles, Oed. Tyr. 1396: ..., οἷον ἆϱά με ϰάλλος ϰαϰῶν ὕπουλον ἔξεϑϱέψατε.
    19 - Henri, hertog van Rohan.
    20 - Urbanus VIII; hij overleed in 1644.
    21 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    22 - Zie no. 3288.
    23 - Elias Diodati.
    24 - Dit gedeelte van het postscriptum ontbreekt in de uitgave der Epist.