eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3295. 1637 oktober 14. Aan G. Calixtus1.

    Reverende Domine,

    D. Brandano2 christianae vitae testimonium, ut debeo, ita lubens reddo. Dedi operam, ut eum absterrerem a tractandis in publico controversiis, quae plerumque magnos animorum aestus tum in loquentibus tum in audientibus solent excitare; praesertim ubi aliorum caetuum, quales hoc in regno duo sunt, alter regia auctoritate, alter permissu regio, sed certis sub legibus vivens, insectatio accedit. Feci autem illud tum ob causas alias tum habita ratione locorum, in quibus vivo, injunctae legationis et exempli aliorum legatione fungentium. Cum id obtinere non potuerim, ita ut opera ejus mihi utilis esse nequiret, dolui excidisse me proposito meo. Si quid unquam edidero, reddam gratiam Claritudini Tuae, pro transmissis, qui me judice multum hic leguntur magnique a viris magnis fiunt.

    Opto Claritudini Tuae amicisque ejus prospera omnia et, quod in his vel praecipuum est, pacem Germaniae.

     

    IV/XIV Octobris.

    Tuae Claritudinis studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss., no. 674. Gedrukt Epist., p. 369. Georg Calixtus was luthers theoloog te Helmstedt.
    2 - Brandanus Daetrius -Brandan Dätri-, huispredikant van Grotius.