Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Vidit me comes Licestrius2, incertus adhuc, quantum sermones ejus ferebant, Hagaene an Hamburgi coituri essent a Suedia Lutetiaque acturi de foedere Lutetiae3 reformato. Ea res si succedat - persisto autem diffidere -, posset et de ecclesiastica unitate inter easdem gentes sperari aliquid. Qua de re loquens idem Licestrius putabat, si Germani principes ob bella in eandem consultationem convocari nequirent, tamen non praetereundos Batavos.
Dixi cognosse me ex Duraei4 literis Batavos ab eo consilio aversiores, quod Dordrechtanae synodi actis Reipublicae suae quietem niti crederent. Ea autem, quae ibi ut necessaria urgerentur, a lutheranis, quos vocant, damnari ut noxia, quod ei multis explicui et neganti excludendos esse Batavos respondi posse initium ab aliis fieri et ipsos invitari postea, si forte exemplum sequi velint, neque id magis ad eorum injuriam pertinere, quam5 quod cum Gallis Angli foedus iniissent, ad quod jam et nos et Batavi ab ipsis vocaremur.
Sanctichaumontius6 in aulam ut venit, multum conquestus de pecunia per Heufdium7 nobis numerata; ita enim existimat, ac sic existimari opus est pervenisse jam ad Tuam Sublimitatem eam pecuniam. Ejus autem pecuniae retentionem unicum fuisse, quo Tua Sublimitas cogi posset, ut pacta Wismariensia rata fieri8 signataque tradi curaret. Praeterea apparuit aulae, ut me monet Heufdius, plus a Sanctichaumontio de illis quingentis, quae debebantur, millibus persolutum Tuae Sublimitati fuisse quam hic fuerit creditum, atque ob id Heufdio quoque plus quam restabat adsignatum. Ideo si crederent nondum numeratem Tuae Sublimitati per Heufdium pecuniam, revocarent adsignationes. Quare omnino
672
opus est ita cuncta disseri agique, ne numerationem non credant intercessisse. Qua de re etiam D. Spiringium9 moneo, ut consonent ea, quae dicit hic Heufdius cum iis, quae isthic dicentur.Responsum, quod Galli nuntio dedere pontificio10 indutias suadenti, an ad Sublimitatem Tuam pervenerit, missum enim a Gallis audio itemque foederis Lutetiani formula, scire me erit utile.
Hispani a Leucata repulsi retro a Perpiniano se tenent. De Dampvilleria bonum exspectamus nuntium, quanquam Isolanus11 eo et dux Carolus12 se contulisse dicuntur sero, ni fallor, tam bene munitis Castilionaei13 castris.
Galli, qui ad Belgicum sunt finem, tam praecipite anno nihil ultra acturi videntur, quanquam de obsidendo Castelleto sunt rumusculi.
De duce Bernhardo14 pridem nihil habemus certi. Dicitur autem repetiisse Kitsingi obsidium. Iohannes autem Waertius15 Offenburgi esse et copiis ducem superare etiam nunc. Ad fanam venturi in Germaniam ducis Bernhardi, Stuccardi in Wittembergico solo quaedam coitio protestantium orta dicitur et suppliciis repressa.
In urbe Taurinorum factio quaedam cardinalis Sabaudi16 erupit, quo magis regi17 cura esse debet, ut sororem18, etiam ducis19 testamento sibi commendatam et jam ab ordinibus Sabaudis et Subalpinis rectricem eorum populorum dictam, et armis et sui nominis auctoritate sustentet; quae quidem auctoritas quo magis in conspectu Italiae fulgeat, princeps Condaeus20 creditur illuc mitti.
Veneti quanquam belli adhuc exsortes arma tamen sibi contra omnia incerta circumdant. A Mediolano literae pergunt dicere in illo a Gallis adeo praedicato proelio non longe ab Asta ad Monbaldonum plures CC non occisos. Esse in Alexandrino agro Hispanorum exercitum ipsumque Alexandriae Leganesium21. Ducis Mirandulani22 haeredem esse principis Galeotti filium23 eumque exemplo patris fidei se Hispanorum committere.
Ad Aquas Helveticas conventum haberi Tiguro discimus, ubi vetera illa repetentur toties irrita de dejiciendo Rheni in Valle Telina castello, de pace constituenda inter utramque Burgundiam, de pecuniis, quas Galli debent.
A Bavaro24 multum cogi militis indidem scribitur; a Florentia vero praefec-
673
turam maris ab Hispano25 dari cardinali Etrusco26; Parmensi duci27 quicquid ereptum fuerat, reddi.Quod Iustinus28 existimavit, semper idem et Heufdius29 putat, Lactucarios30 a Callimacho31, quod Annibalem32 attinet, alienos33 nec aliter idem ille de Cimone34 existimat multaeque ad Iustinum ex Batavis35 literae paria significant. Credibile est Oryzam36 aliquid confecisse inter37 Vindicem38 et Annibalem.
Deus, Excellentissime Domine, reginae39, regni Tuaeque Sublimitatis res secundet.
Lutetiae, 14/24 Octob. 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.