eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3326. 1637 november 2. Van C. de Groot1

    Venerande Pater,

    Post longam et difficilem navigationem, quae binos ferme per menses nos in Balthico detinuit mari ventis semper adversantibus, tandem cum domino Spiringio2 Hagam attigi, qui locus jam eo jucundior mihi utiliorque, quod cum his par-

    694

    tim qui juncti nobis consanguinitate, partim cum illis, quos ingens et mirabilis eruditio tua instructusque bonis immortalibus animus amic(o)s nobis effecit, dextram quotidie sermonesque jungo.

    E Suecia cum discederem domino magno cancellario3 valedixi; ille porrecto mihi istarum litterarum autographo, quarum pridem tibi copiam feci, haec ferme dixit. Operam tuam placere non ipsi tantum, qui ingentes de regno Suecico meretur gratias, quod te illa in administrandis rebus vigilantia eaque rerum experientia illo voluerit ornari munere, verum etiam reliquis omnibus, quorum in manibus sunt publica regni negotia. Legi quotidie recitarique in senatu litteras tuas pulcherrimas utilissimasque. Caeterum rogare se, uti temporis siquid supersit a publicis negotiis id ne ornando per scripta4 eidem regno impendere dubites; fore ut agnoscant id beneficium seque posteritati per te commendante non ingratos erga te ostendant. Proinde si forte contingat, ut a legatione ista revoceris bello hoc per pacem aut inducias finito, non defuturum tibi apud ipsos quem eligas locum nec regno infructuosum nec tibi.

    De meo negotio quid sit, ex adjunctis cognosces litteris5. Vivo interim in domini Spiringii familia ejusque mensa et convictu fruar, quod si tibi aut honestum minus videatur aut etiam mihi minus utile, quid de me fieri velis, tuum exspecto imperium.

    Deus te, Venerande Pater, diu cum matre incolumem te florentemque consiliis servet.

    Hagae, 1637 2 Nov.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    C. Grotius.

    In dorso schreef Grotius: 2 Nov. Corn. de Groot 1637.

    En boven aan de brief: Rec. 12 Novembris.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 25.
    2 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Dit doelt op de Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm, die Grotius onderhanden had; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    5 - Deze bijlage ontbreekt.