Praestantissime Domine,
Uno hoc tempore, id est 5 Novembris novi Calendarii, ternas abs te accipio datas 2/12 Septembris Stockholmiae2, 9/19 Septembris ibidem3, postremas vero Hamburgi 10/20 Octobris4. Pro suscepto labore rerumque scitu necessariarum indicatione gratias ago.
Ceterae quarum meministi, eas accepi omnes demtis illis, quae datae sunt 16/26 Septembris. Respondi autem ego omnibus. Feminae nostrates in epistolico caractere parum se exercent.
Hamburgum te recte pervenisse gaudeo et placent mandata.
De Catullo5 multum metuo, ne Vindex6 aliquid clam7 Sophos8 agat. Fraudem, quae subest in mutatione nominum in pactis et quo ea tendat recte olfecistis. Vide, ne quid et ad dignitatem regni spectans lateat. Anni 32 reliquum jam pro persoluto haberi debet, cum pro eo responderit Heufdius9. Dicit Sanctichaumontius10 plus solutum quam ex eo anno debebatur. Cetera, quae vos postulatis de pecunia numeranda ab eo tempore, quo inita sunt pacta, aequissimum est, cum fructum societatis nostrae reipsa et quidem ingentem perceperint.
Coloniam nostris rebus accommodatam non esse satis liquet. An Gallorum rebus apta, sit, ipsis dispiciendum relinquo, cum et urbs et cuncta circum sint hostilia. Hamburgum ob propinquitatem Suediae commodius mihi videtur ad
712
consultationes tam de pace quam de foedere, quanquam Hagam video praeferri ab Anglis.De Gallo-Britannicis pactionibus haud multum boni exspectare videtur D. Camerarius11, et illa prior pars, quam auxiliarem vocant, nihil est revera, pars altera suspensa et conditione insperabili.
Video exercitus suos in arctum cogi magno suo malo. Potuit id praeveniri, si in tempore vires habuisset dux Bernhardus12 penetrandi in Germaniam. Nunc neque eas habet, et si habeat, effluxere rerum tempora.
Danus13 quid serio agat, quid simulet tantum, scire plurimum refert.
De landgravii14 vidua15 bene hic speratur scripsitque ad eam rex16. At qui Cassellae sunt plurimi, pacem quamlibet malunt. Itaque turbarum metus est.
Santichaumontium a rege parum benige exceptum ob, quas dicis, causas hic didici. Per Aisman17 tentari Hannibalis18 animum non abs re sit. Lactucarii19 quid agant, quid acturi sint celant satis. Illud de omisso Potentissimi titulo a Venetis20 primum ipsorum, ut apparet, consilio, deinde ab ipsis mihi21 non placet. Et vereor, ne quid ad Claudium22 spectans lateat Oryzae23 molitionibus. Scis Serenissimi titulum ducibus Italiae dari solitum, regesque ab iis aut Potentissimi aut Christianissimi aut simili alia adjectione distingui.
Multi et hic et in Anglia sermones sunt de reginae nostrae24 matrimonio, quod rex Daniae filio minori suo25 expetiverit. Non dubium est, quin adversus hanc petitionem competat dilatoria exceptio.
De Poloniae rege26, quod dicitur, bellum ab eo in nos parari non credo, cum id, quod nobilitati Polonae super ea re in mentem venire posset, considero. Ne auxilia quidem, quae imperatori27 inde venire possent, multum metuo.
Vale, vir egregie.
Lutetiae, 7 Novembris novi Cal. 1637.
Tuae Claritudini addictissimus
H. Grotius.
Multum dubito, verumne sit, quod hic vulgatur pacem esse Turcae28 cum Persa29 et ad mare Euxinum loca aliquot capta a Cosaccis et Moscovitis.
713
Adres: Monsieur Monsieur Schmalzius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm ou là oü il sera.
Waaraan toegevoegd: A présent à Hambourg.
Met andere hand: Holmiae, die 8/28 Decembris 1637.