eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3353. 1637 november 21. Aan S. Bielke1.

    Excellentissime Domine,

    Quas 26 Octobris novi cal.2 scripsit Excellentia Tua ad me literas, eas hujus mensis Novembris die 18 accepi.

    De Wismariensibus pactis3, quantum conjectura duci possum, sic existimo de pecunia conventurum inter vos et, si perstiteritis, impetraturos vos quod vultis. Caeterum super bello profitendo in Ferdinandum III4 ejusque sectatores apparituras suo tempore, quae nunc latent, difficultates.

    De Gallo-Britannico foedere dicunt, qui hic sunt, Angli5, paratos se agere

    738

    aut Hamburgi aut Hagae nostrorum arbitratu dataque ut Boswelio6, qui Hagae est, ita Hamburgi agentibus Wyckio7 Averioque8 de ea re mandata.

    Ego dixi ita me credere non difficulter nostros Anglorum desideriis se aptaturos. Caeterum mihi Hamburgum videri ob situm Suediae propiorem rebus nostris opportunius. Sed urgenti mihi, aequum ut aliquid ad bellum conferant, pecunias negant abs se exspectandas inopiamque obtendunt; cum tamen omnes maritimae travectiones per aliarum gentium bella illuc se transtulerint, publice privatimque lucrosissimae: quare suspectus mihi est excusationis tam firgidus color. Quid porro fiet ad Rostochium et Ribnitzium et an eat in Hassiam Kingius9, sicre avebo.

    Felices hoc anno fuere Galli in omni suo limite. Caeterum neque ad Malbodium quicquam actum aliud, nisi quod servata sunt castra, et in Italia exigua hostium clades fuit et ad Leucatam parum sanguinis multumque fugae. Sed tamen gloriolis illis inflare Gallos pars prudentiae est.

    Polono10, ut video, non minus odii quam lucri feret Spiringianum commentum11. Hic omnia coeptante hieme frigent, neque de obsidendo Ivoio aut Salinis aut Cimaco verbum ultra.

    Germaniae res quam negligantur, docent castella ad Rhenum cum ipso ponte munimentisque minoribus capta ab hoste. Dux Vinariensis12 dilatis tam diu auxiliis in sterilium montium redactus angustias imminuente quotidie ejus exercitu, ut negent Angli plus illi reliquum IV millibus; nunc etiamsi ei adventent, quae promissa sunt, auxilia, oneri magis erunt ob annonae pabulique difficultatem neque tutos excursus inde Savellio13 Waertioque14, hinc duce Carolo15 prementibus. Pecuniam maxime dux expetit, ut copias refoveat; de caetero spes nostrae in ver rejiciuntur.

    Vidi indicem copiarum quae sub Savellio Waertioque sunt eae perveniunt ad decem ferme millia. Scripsere ad ducem Vinariensem satis minaciter Helvetii nolle se pati militis ejus in terras suas excursus.

    Polonus legatus16 ab Anglia abiit non impetrato regis17 conspectu. Utinam Angli in rebus aliis tam fortiter agerent. De pecunia pro anno 22 debita, quasi ea jam soluta sit, sermo instituendus, ne, si minus conveniat, revocent Galli eas delegationes, quas dedere Heufdio18, qui pro ea pecunia nobis spopondit.

    Opto, Excellentissime Domine, Excellentiae Tuae felicia omnia.

    Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    739

    Lutetiae, 11/21 - Novembris 1637.

     

    Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris.

    Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur, Hispanus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 380. Sten Bielke was Zweeds gezant in Duitsland.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was in maart 1636 gesloten; de Zweden hielden de ratificatie op tot het najaar 1637.
    4 - Keizer Ferdinand III van Oostenrijk.
    5 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - William Boswell.
    7 - Henry de Vic.
    8 - Joseph Averie.
    9 - James King.
    10 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    11 - Arend en Isaac Spiring.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    14 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van de keizer.
    15 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    16 - Andreas Rey.
    17 - Karel I van Engeland.
    18 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs; hij behartigde zowel voor Zweden als voor Frankrijk financiële aangelegenheden.