eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3354. 1637 november 21. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Hic omnia ut coeptante hyeme frigent. Neque de obsidendo Ivoio aut Salinis aut Cimaco verbum ultra.

    Germaniae res quam negligantur, docent castella ad Rhenum cum ipso ponte munimentisque minoribus capta ab hoste. Dux autem Vinariensis2 dilatis tam diu auxiliis in sterilium montium redactus angustias imminuente quotidie ejus exercitu, ut negent Angli plus illi reliquum quatuor millibus. Nunc etiamsi adventent ei, quae promissa sunt, auxilia, oneri magis erunt ob annonae ac pabuli difficultatem neque tutos excursus inde Savellio3 ac Waertio4, hinc duce Carolo5 prementibus. Pecuniam maxime dux expetit, ut copias refoveat. De caetero spes nostrae in ver rejiciuntur.

    Vidi indicem copiarum, quae sub Savellio Waertioque sunt: eae perveniunt ad decem ferme millia. Scripsere ad ducem Vinariensem satis minaciter Helvetii nolle se pati militis ejus in suas terras excursus.

    Polonus legatus6 ab Anglia abiit non impetrato regis7 conspectu. Utinam Angli in rebus aliis tam fortiter agerent.

    Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris.

    Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur; Hispanicus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium.

    Opto, Illustrissime Domine, Excellentiae Tuae prospera omnia.

    Excellentiae Vestrae addictissimus ejusque observantissimus
    H. Grotius8.

    Lutetiae, 11/21 9bris MDCXXXVII.

    740

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

     

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. 19/29 9bris A.o 1637.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 103. Gedrukt Epist., p. 379. De copie te Uppsala bevat enige slordigheden. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    4 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van de keizer.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Andreas Rey.
    7 - Karel I van Engeland.
    8 - Het onderschrift ‘Excellentiae ... H. Grotius’ ontbreekt in de uitgave van de Epist.