Illustrissime Domine,
Quid agat dux Bernhardus2, quid dux Longovillanus3, multumne inter se absint, incerti sumus eo, quod et raro ad nos et tardae adventant4 literae.
Illud constat valde accusari Gallorum ignaviam, qui Castellorum ad Rhenum alterum dediderunt, alterum deseruerunt fuga neutrubi defensione tentata. Manicampius5, cui dux illa castella tutanda commiserat6, Argentorati erat eo tempore, per morbum ut dicitur. Dicitur nunc ad ducem ire D. Feuquerius7 cum VI aut, ut alii ajunt8, IV millibus, equite ex Castilionaei9, pedite Germano ex cardinalis Valettae10 desumto castris.
Nova hic contentionum seges enata inter Gallos et Anglos, cum per Norman-
753
niam Anglorum navibus mercibusque11 Galli injecerint manus ad damna, ut ajunt, resarcienda.Imperator12 pati jam dicitur, ut et protestantes Germaniae de pace secum agant non specialibus tuti itineris acceptis literis, sed comprehensi sub generali Galliae sociorum nomine.
Massilia scribitur XVIII longas naves, quibus adfuerit cardinalis Sabaudus13, imminuisse Nicaeae Sabaudici juris urbi maritimae, sed prohibitas, quominus quod vellent efficerent, a regiis Gallicis navibus, quae in Africam iter habentes propter navigabant inductumque in Nicaeae arcem Gallicum praesidium.
De pace induciisque multi sunt et obscuri sermones. Mittitur a rege14 ad matrem15 Lexoviensis episcopus16, ad Margaritam Lotharingam17 nobilis Riverius18.
Helvetii inter alia consultant, quo optimo modo impedire possint, ne in suas terras penetret Vinariensis miles.
Literas jam pariter abs te accipio duas, alteras XVIII Octobris, alteras XVI Novembris19; illas tam veteres venire miror.
De Portugalliae motibus durant rumores.
Quae de Hermanno landgravio20 scribis et de labascentibus Hassorum quorundam nimis, eadem hic audio.
Illud quod ex Anglia ad Palatinum principem21 scribitur, utinam res esset, non spes, quali jam dudum Angli et se trahi patiuntur et alios trahunt.
Rotraei scriptum non vidi, sed summa quaedam ejus capita mihi significata22 sunt.
Quod de induciis, quas23 cudit pontifex24 scribis, tecum censeo: pertinere eas ad evertendas res protestantium Germaniae.
Dicit mihi D. Chavigniacus25, si pro exacto tempore millione uno contenti sunt Suedi, paratos se fore ad implenda pacta Wismariensia26, inde tempus triennii ineat, ex quo erit traditum ratihabitionis instrumentum.
Brandenburgici27 majorem in aula caesariana nunc quam Saxonici28 esse
754
gratiam multi existimant pacisque Suedicae negotium ipsi in manus traditum. Vidi literas eadem ferentes, quae de administratore Magdeburgensi29 ad vos nuntiantur. Est tamen, ut mones, aliqua dubitandi causa.Regis Poloni30 novum titulum, quo mare Balticum sibi vindicet, non vidi nescioque, id sibi Poloniae nomine arroget an tanquam Suediae accessionem. Spero eas esse Suedorum mari vires, ut non facile ad oram Baltici sinus31 penetraturus sit hostis.
Grata hic erit D. Vosbergii32 legatio et productionem foederis facile obtinebit. Caetera quae isthic apud vos pro more reipublicae semper aliquid habentis fluctuum moventur, facile componet Arausionensis Neptunus33.
Filium tuum34 recte rediisse plurimum gaudeo atque utinam tam illi utilis esse possem, quam optime volo tuo ipsiusque merito. Quaecunque ad me miseris curabo et sedulo et libenter.
Angli Hagae quam Hamburgi mallent agi de foedere, ut reginae Bohemicae35 authoritate uti ipsis liceat.
Tuam Excellentiam omnemque ejus familiam Divinae commendo tutelae.
Lutetiae, 18/28 Novemb. MDCXXXVII.
Excellentiae Tuae addictissimus ejusque observantissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.