Excellentissime Domine,
Significavit rex Galliae2 duci Vinariensi Bernhardo3 per Venetos didicisse se nolle quidem Ferdinandum III dare Germanis principibus a se dissidentibus literas liberi commeatus; caeterum non intercedere se quominus rex Galliae eorum, quos curae habet, desideria proponat. Nolle regem seorsim ab ipso quicquam agere, commoda ipsius aeque ac sua sibi cordi fore.
Respondit dux non imprudenter haec caesarianorum molimina spectare ad causam communem principum Germaniae, quae ipsa non exigui esset momenti etiam ad res principum externorum; se libenter privata sua condonaturum publico regisque prudenti arbitratui permissurum hoc quidquid est negotii. Verum existimare se facturum regem regaliter, si conjunctis cum regina Suediae4 consiliis ea
773
sumat agenda, per quae hostes ad aequiora et in commune christiani orbis utiliora perducantur.Rogavit et meam super ea re sententiam. Ego nihil melius possum suggerere quam quod ipsi in mentem venit, secuturus tamen libenter id, quod Tuae Excellentiae optimum factu videbitur, cui haec, quando ad praesentium temporum deliberationem aliquid forte conferre possunt, indicanda quamprimum censui.
Maneo maneboque, Excellentissime Domine,
Tuae Excellentiae observantissimus eique
addictissimus
H. Grotius.
5 Decemb. Nov. Cal. 1637.