eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3396. 1637 december 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quod scribam hoc non coeli magis quam rerum frigore haud multum est praeter frigidiuscula quaedam.

    Haeret adhuc in quibus antehac locis dux Bernhardus2, quanquam dictus hic fuit in comitatum penetrasse Burgundiae me vix credente ob tanto majores Lotharingi3 copias. Nuper abbatiam quandam, cui nomen, ni fallor, Bellelaio occupare parante duce Bernhardo, Bernates et subditos et socios in armis esse jussere ad vim arcendam.

    Johannis Waertii4 miles partim in Wirtenbergico est partim in Brisgoico. Multum esuritur cis Rhenum, eriam Argentorati, ita ut plebs magistratibus infensa sit ob missa ad ducis Bernhardi exercitum alimenta. Intendit famem Waertius, qui e Transrhenanis cis Rhenum ferri fruges non patitur.

    Rhaetorum quoque plebs rectoribus suis parum aequa est instante jam maxime tempore, quo occultatum diu cum domo Austriaca foedus palam jurari debeat

    811

    exigente id per literas archiduce Claudia5, quae nunc est Aeniponte. Brucherus6 et Salis7, Gallicarum semper partium tribuni, haud desunt concitandae plebi nec multum tamen promovent.

    In Italia videtur bellum vere primo futurum acre. Neque enim desinit Hispaniam et Italiam commovere Sabaudus cardinalis8, ne deseratur ea factio, quam ipse contra viduam9 Gallosque clam suscitat palam amicitiam simulans. Tum vero Lomelli perfectae jam sunt munitiones repressurae excursus, qui e Bremo fieri solebant.

    Est Paduae praefectus Mediolanensis10 speratque vere habiturum se XXX M peditum, V M equitum aut amplius. In id per regnum Neapolitanum perque Siciliam Italiamque omnem fiunt delectus novi supplenturque turmae.

    Crequiacus11 Casali agit ferunturque rumores de insdutria, ut puto, conficti, quasi ei cum Sabaudi vidua non satis conveniret. Promiserat a Montisferratensi agro satis diu lacerato abducturum quod erat equitis. Id tantum abest, ut fecerit, ultro et pedestre agmen intulit in easdem terras, quas ex altera parte raptant Hispani, qui Nicaeae, quae Paleae dicitur, et Aquis Lombardicis praesidio sunt. Ita minores principes et hostium et sociorum praeda fiunt.

    Effugit id malum Parmensis12, qui Romam ire nuper voluit, sed comitatior quam gratum esset pontifici13. Vellet pontificis propinquus Thaddaeus14 a Parmensi extorquere castrum quoddam ejus, cui nomen Boulionio, pro pecuniis, quas ei Thaddaeus mutuas dedit. Sed creditur persoluturus pro Parmensi id debitum dux Etruscus15, pontificis observans, sed intra modum. Nam et cum ecclesiasticis Florentiae Etruriaeque severe interdixisset pontificis nuntius16, ne in farinam impositum onus penderent, etiam excommunicationem minatus in ecclesiasticae libertatis temeratores, pertendit ille pendique jussit. Nequedum Romae, quo Victorium17 suorum unum, Etruscus misit, composita est ea res.

    Ab Hispali naves quaedam Livornum appulere commeatum ferentes Hispanicis exercitibus.

    Redit Vosbergius18 bene expedita re certus solutionis earum, quae debentur pecuniarum, et promisso in annum sequentem ex Charnassaeis pactis19 in id tempus productis sesquimillione de cetero manente Parisiensi foedere20.

    812

    Episcopatum, de quo scripseram21, Cenomanensem abnuit pater Josephus22; et confessionibus regis23 admotus est non quem dixeram24, sed mutato consilio Jacobus Sirmundus25, vir eruditione ut ex notis ejus ad Sidonium26, Ennodium27, Facundum28 et Concilia Galliae29 apparet, attamen jesuita et quidem veteranus, quippe octuagenarius.

    Mitto alterum exemplum Marini30 litterarum, quas miseram nuper ita eo volente, ne quid ad diligentiam testandam omittat. Dignus est cujus habeatur ratio.

    Deus, Excellentissime ac Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati adsit propitius.

     

    Lutetiae, 16/26 Decembris 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Multis indiciis cognosco Venetos31 res Oryzae32 agere et, ut nunc res sunt Laconis33, ad Annibalem34 reflecti. Non videt haec aliaque talia Lactuca35 cunctaque molitur extra contra Violam36, intus contra Martialem37.

    Pyrrhon38 Simonide39 facile placatur et omittit magnificas cogitationes Vindicis40. Homines miris artibus id agunt, ut ipsi Mimnermi41 sint domini.

    813

    Veneti, qui Viennae fuere, legati42 de literis tuti itineris pro legatis curam aliis reliquerunt. Dicit qui hic est43 id eo factum, quod contra morem suum postulata perscripta tradere juberentur. Creditur cum iis actum de pecunia imperatori44 credenda sub pignoribus in Dalmatia et vicinis locis.

    Drusenhemi castellum nihilo melius quam ad Rhenum alia servatum a Gallis venit in hostium potestatem.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 388; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 429. Geciteerd in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 124.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van de keizer.
    5 - Claudia de Medici (1602-1648), aartshertogin van Oostenrijk.
    6 - De kolonel Andreas Brügger (1588-1665).
    7 - De kolonel Ulysse de Salis-Marschlins (1594-1674).
    8 - Maurizio van Savoye.
    9 - Christine, weduwe van Vittorio Amedeo.
    10 - Diego Mexia Felipes Guzmán, markies van Leganés.
    11 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    12 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    13 - Urbanus VIII.
    14 - Taddeo Barberini.
    15 - Ferdinando de Medici, groothertog van Toscane.
    16 - Giovanni Francesco Passionei (†1657).
    17 - Wellicht wordt hier de senator Allessandro Vettori (1586-1661) bedoeld.
    18 - Caspar van Vosbergen.
    19 - Het subsidieverdrag van Den Haag, gesloten op 6 september 1636.
    20 - Het verdrag van Parijs gesloten op 8 februari 1635.
    21 - No. 3389 dd. 19 december 1637.
    22 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    23 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    24 - Etienne Binet; zie no. 3388, p. 797 n. 2.
    25 - Jacques Sirmond.
    26 - C. Sollii Apollinaris Sidonii Arvernorvm Episcopi Opera Iac. Sirmondi soc. Iesv Presb. cura & studio recognita, Notísque illustrata. Parisiis. Ex Officina Nivelliana. Sumptibus Sebastiani Cramoisy, via Iacobaea, sub Ciconiis. M.DC.XIV. Cvm Privilegio Regis.
    27 - Magni Felicis Ennodii Episcopi Ticinensis Opera. Iac. Sirmondvs Soc. Iesv Presb. in ordinem digesta, multisque locis aucta emendauit, ac Notis illustrauit. Parisiis, Ex officina Nivelliana. Apud Sebastianvm Cramoisy, via Iacobaea, sub Ciconiis. M.DC.XI. Cvm Privilegio Regis.
    28 - Facvndi Episcopi Hermianensis Provinciae Africanae pro defensione trium Capitulorum Concilii Chalcedonensis Libri XII. Ad Iustinianum Imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesv Presbyteri cura et studio nunc primùm in lucem editi Notisque illustrati. Parisiis, Apud Sebastianvm Cramoisy, M.DC.XXIX.
    29 - Concilia antiqva Galliae tres in Tomos ordine digesta. Cum epistolis Pontificum Principum constitutionibus, et aliis Gallicanae rei Ecclesiasticae monumentis. Quorum plurima vel integra, vel magna ex parte, nunc primum in lucem exeunt. Opera et studio Iacobi Sirmondi Societatis Iesv Presbyteri. Lvtetiae Parisiorvm. Sumptibus Sebastiani Cramoisy, M.DC.XXIX.
    30 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    31 - De naam ‘Venetos’ staat in de tekst in cijfer: 98(=93).33.78.85.77.73.67.217.248.
    32 - Schuilnaam voor Urbanus VIII.
    33 - Codenaam voor Italië.
    34 - Schuilnaam voor Ferdinand III.
    35 - Codenaam voor Frankrijk.
    36 - Codenaam voor de Duitse vorsten van de evangelische belijdenis.
    37 - Codenaam voor calvinisten.
    38 - Bernhard van Saksen-Weimar.
    39 - Codewoord voor geld.
    40 - Schuilnaam voor (koning van) Frankrijk.
    41 - Mimnermus is een codenaam voor vrede.
    42 - Raniero Zeno en Anzolo Contarini. Zij waren op 30 oktober uit Wenen vertrokken; zie over hen no. 3372, p. 769 n. 7.
    43 - Alvise Contarini di Nicolo.
    44 - Ferdinand III.