Praestantissime Domine,
Laetor tam prosperum Tuae Praestantiae fuisse in patriam iter, quam narrant tuae IV/XIV Novembris2, utque non minus feliciter Hamburgum pervenias, precarer, nisi jam eo te pervenisse augurarer.
Quod si est, arbitror facile conventurum inter vos ac D. Davausium3. Puto enim Gallos ad pecuniam oblatam adjecturos aliquid, modo producatur tempus foederis.
Hic certe multum desideratur ejus negotii consumatio: quo magis rogo, ut, cum primum fieri poterit, quicquid ejus fiat, discam.
Infirmae sunt landgravii4 pupilli5 res: imminet ei Darmstadiensis6, et pars Hassiae, quae inferior est, ad pupillum pertinens non exspectato viduae7 imperio pacem fecit cum caesare8.
818
Fecit idem comes Hanoviensis9 et urbem suam tradet, si poterit; quo magis et Suediae milite et Galliae pecunia sustentandae erunt res viduae, ne ei post tot defectionum exempla labascat animus. Nam ducem Wirtenbergensem10 jam domi suae esse intellexeris magna tamen bonorum, quae possedit olim, parte mulctatum.
Pomeranis causae cur querantur, satis esse credo, at spei melioris haud multum.
Tartaros, de queis scribis, puto esse Precopenses, Polono11 nunc an Moscovitae12 infestiores, haud satis scio.
Transylvanum13 audio invisum valde aulae Byzantinae. Itaque, nisi vestra gratia placare ei Turcam14 poterit, non vacabit ei de vexando imperatore15 cogitare.
De Wrangelii16 rebus minus quam vellem properis dolens intellexi. Restituet fortunam felicior Bannerius17.
De Gothorum Scythica origine est quidem vetus fama, Olavo Johannique Magnis18 saepe memorata. Sed an ejus rei aliqua sint argumenta praeter ea, quae ego in prefatione19 posui, cupiam scire. Certe, quod20 attuli de innumeris Persicae linguae vocabulis cum Gothica congruentibus magnam habet vim, ut credibile faciat, quae dixi. Eorum vocabulorum recensionem non exiguam fecere Vulcanius21 et Lipsius22. Sed Pentateuchum Persicum, quod ab Judaeis est editum23, legenti multo se plura offerunt.
Si quid Messenii24 prodibit aut haberi poterit, gaudebo legere. Fieri enim non potest, quin homo linguae vestrae non minus quam antiquitatis gnarus multa observaverit, quae nobis difficile sit indipisci.
Quod tantae curae tibi esse voluisti D. Deodati25 negotium idque, donec confecisses, non desieris, multum tibi ipse, vir bonus et litterarus, multum et ego ipsius nomine, quippe et ejus et ejus similium valde amans, debeo. Cetera quae hic audiuntur apud Schorlingium26 reperies.
819
Felicia tibi opto omnia.
Lutetiae, XXVI Decembris MDCXXXVII.
T. Pr. addictissimus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Schmalze, secrétaire de M. le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm.
Met andere hand: Roskilde, den 19/29 Jan. 638.