Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Summam ejus sermonis, quem cum rege2 habui, ad reginam dominam nostram perscripsi3.
Non tacui in tractatione foederis Wismariensis4 plurimas se obtulisse difficultates partim ex negotii natura partim ex iis incommodis, quae pupillarem regum aut reginarum aetatem comitari solent; quae superatae non sint sine maximo labore Tuae Sublimitatis id unice studentis, ut Suedia Galliaque inter se
249
propius nectentur. Moram insumpti in hoc temporis repensatam admirabili consensu non rectorum5 tantum, sed et omnium Suediae ordinum. Majores esse belli paratus quam in Suedia a multo tempore spectati auditive fuerint. Vultum auctoritatemque Sublimitatis Tuae non utilem modo fuisse, sed et necessarium illis in locis. Nunc postquam fortiora consilia publico decreto firmata sunt, sperare nos futurum, ut eadem Sublimitas Tua se in Germaniam transferat bellumque sibi mandatum e propioribus locis efficacius gubernet.Quae omnia a rege laete accepta addito testimonio, quale Tuae Sublimitatis eximiis virtutibus perhibere semper solet.
Regina6 quin praegnans sit, motus infantis dubitari ultra non sinit. Putatur postquam partu soluta fuerit, venturus huc ad gratulationis officium ab Hispania legatus7. Id si eveniat, puto eum mihi salutandum fore, quia bellum nobis nullum cum Hispania intercedit, imo etiamsi intercederet, nisi aliud Sublimitati Tuae videatur.
Nudiustertius ad me venit Chavigniacus8. Multum asseveravit laetari regem de perfecto foedere9; ab ipso neque ad mittendas ratihabitionis tabulas neque ad persolvendam, quae Majo deberi incipiet, pecuniam nihil morae fore.
Cum dixissem ei habere me a regina potestatem agendi de iis, quae ad ea cum ipso, quem rex ad id delegasset, paciscenda, quae ad obtinendas indutias in commune utiles aut non damnosas pertinent, quaesivit, an et potestatem haberem ipsas indutias pangendi.
Dixi, si prius inter nos de necessariis convenisset et aliquis huc veniret ab imperatore10 tali instructus potestate, qui cum pro Suediae regno conjunctis quidem cum Gallia consiliis, sed propria tamen pactione transigere id negotium possim, habere me et ejus rei facultatem.
Dicebat ex D. Schmalchii11 cum D. cardinali12 sermone inopinatum id sibi evenisse, quod videremur sperare tantum a rege per indutias, quantum ad bellum gerendum promisisset rex. Non dubitare se, quin ipse ego id ab aequo abire sim judicaturus, cum et longae futurae essent indutiae et impendia non comparanda.
Respondi per indutias manere bellum, mansura et nobis belli onera, imo et graviora fore, ideo quod sine magnis copiis servari possessa nequirent. Commodum autem per latam agrorum insessionem alendi militis nobis decederet, cum ea locorum esset ratio, ut cuncta ferme essent limitanea et hosti exposita, praesidiis ferme tantis opus fore, quanti nunc essent exercitus.
Putante illo in pactis indutiarum convenire posse de numero militis habendi in finibus dixi id nobis non magis tutum fore quam Batavis fuisset, qui per indutias antehac factas necessarium judicassent servari sibi libertatem quanto vellent milite fines suos tutandi; quam etiam ob causam rex Henricus Magnus13 et qui
250
nunc feliciter regnat eadem liberalitate res ipsorum per indutias sustentassent, quam bello impenderant.Et cum ille regereret, tutiores fore has indutias propter numerum magnitudinemque paciscentium, dixi tam longe a sociis nostris abesse quae nos teneremus, ut adversus subitas hostium insidias non in ipsorum ope, sed in nostra vi ponenda nobis securitas esset.
Tandem eo venit, quemadmodum et D. cardinalem fecisse ex D. Schmalchio intellexi, ut diceret posse eo perduci regem, ut aliquantum daret, puta CC imperialium millia, magna regis onera plurimum attollens.
Ego contra eum rogavi, ut sua gratia regem permovere vellet ad plenam illam pecuniam foedere Wismariensi promissam, cum mandata nobis data etiam amplius postulari vellent. Neque Suedos ita appetentes esse indutiarum, ut eas gravi suo cum damno aut metu velint emere.
Ostendi deinde in pactis adjectis ad explicationem foederis Wismariensis illud quoque comprehendi, ut bellum rex magna vi in Germaniam transferret. Quod id non tempori satis nec viribus, quantas rex exigebat, factum esset, eo res nostras immenso factas deteriores.
Ad id dixit Guebrianum14 jam ivisse ad ducem Vinariensem15 cum quinque millibus. Secuturum ducem Longavillanum16 cum decem peditum, quinque equitum millibus, non verbo sed reipsa. Ei dari negotium ut duci propinquet neque tantum subsidio sit adversum pericula, sed et Rhenum transeat, si bene res gerendi se ostentet occasio.
Hoc postremum a nobis optari et congruere non spei tantum nostrae, verum et pactionibus demonstravi.
Cum delapsi essemus ad sermonem de tuti itineris literis, dixi reginam nostram contentam fore paribus literis, quales rex acciperet, et pares etiam daturam.
De imperatoris vocabulo ita loquebatur, ut vellet intelligi se de eo non ultra certaturos. Tum vero, si imperator adduci non posset, ut Hassiacam17, Vinariensem et alios Suediae Galliaeque socios pacisci secum pateretur, satis fore, si eorum legatis iter tutum promitteretur ad ea loca, in quibus futuri essent Suediae Galliaeque legati18, ut cum eis colloqui et per eos desideria sua nota facere possint; quam viam mediam dixi nostris quoque non displicituram.
Cum interrogaret, ecquid aliud esset praeformandum, dixi me ad ipsum, ubi vellet, allaturum potestatis mihi datae literas; ipse pares se obtenturum a rege dicebat.
Deinde me propositurum ordine, quae in mandatis haberem: hoc tamen in antecessum dicere non abs re judicavi, cum rex voluntatem suam significasset reginae nostrae laborandi in id, ut reginae Pomerania per indutias maneret; de ea re deque retinendis aliis possessis, nisi commodum possidendi permutationis aliquid exigeret, constituendum aliquid certi inter nos fore.
251
Cum vero rex jam discesserit Chantiliacum, inde porro iturus Compendium aut ultra ad lustrandas copias suas, incertus Chavigniacus, quando eum deberet subsequi, locuturum se dixit cum D. cardinali, deinde significaturum se mihi, quod nondum fecit, ante discessum suum, an post reditum inchoanda essent colloquia inter nos, ad quae venturum dixi mecum D. Schmalchium, ut et ea, quae coram in illis locis didicit, subjiciat nobis et certior aliquando testis in Suediam referat Gallorum pro salute ac commodis fiduciae curam socialem.
Ad hoc quoque colloquium vocaveram D. Schmalchium, sed cum Chavigniacus post condictum diu moraretur et multa jam vespera non videretur venturus, abierat a me D. Schmalchius, paulo antequam venit jam non exspectatus ultra Chavigniacus.
Guebrianus astu usus est, ut Gallos suos ad Rheno propinqua duceret famam spargens ire se, ut Joannem Waertium19 in manus acceptum in Galliam pertraheret, quo nihil laetius militi dici potuit.
Dux Carolus20 Vesontione ingens periculum adiit vitae percussoribus aliquammultis, unde immissis haud dixerim, carrucam ejus aggressis.
Dolet mihi quod in rumusculis hic editis culpa violatae Friburgo fidei21 in Suedicae gentis milites rejicitur. Sed ita vulgo appellari solent omnes, qui signa Vinariensis sequuntur.
Goetsius22 habere jam secum XV millia scribitur; et Mercius23, qui Brissaco subvenire sperarat, non posse diutius haerere illis in locis multarum rerum penuria.
Dux Vinariensis, si rex ei det X millia peditum, equitum tria, Brissacum se dicit capturum. Sed quia non explicat, capta urbs in cujus sit futura potestate, negligenter ea res a Gallis curatur. Interim accepit dux de pecunia sibi ex pactis debita CCCC millia florenorum magno usui haud dubie futura.
Mareschallus Castilionaeus24 profectus jam est ad limitem habiturus secum ad XVI millia, inter quae erit equitatus externus rectore Degenfeldio25.
Etiam assignationes datae Heufdio26 pro Batavis. Et Hassiacae ita ut ante annua CC millia imperialium puto promitti. Quae Suediae ex foedere Wismariensi deberi modo incipiet pecunia, eam ipso tempore solutum iri Chavigniacus dixit, Heufdius intra mensem quartum.
Exspecto ab amicis exempla quaedam literarum tuti itineris pro legatis factarum aut olim aut conceptarum, dum vivebat Ferdinandus II.
Rodericum juvenem27 ducem Wittenbergicum morbus incessit tam gravis, ut et mentem imminuerit. Sed multo imminutioris mentis esse videtur ejusdem domus dux Eberhardus28, qui Viennam se contulit.
252
Palatino29 venisse ex Anglia CC millia florenorum intelligimus, parum ad tanta molimina.
Gaudeo intellexisse me ex D. Schmalchio levari nos labore urgendi Gallos ad bellum imperatori indicendum et ad urgendos eos, ut definitius quam lubet loquantur de numero militum ad res transrhenanas; et de Meppa commentum placet.
Ut aliquid de literis adspergam, quarum summam semper curam scio fuisse Tuae Sublimitati, parant Berneggerus30, professor Argentorati, vir, si quid mei judicii est, totius Germaniae doctissimus, et Frinshemius31 ejus gener, scriptis clari ambo, quorum quaedam etiam sub aeternum victuro Sublimitatis Tuae nomine leguntur, editionem Taciti32 magnam, utilem cum paraphrasi quadam et contractis tot interpretum notis. Res est magni sumptus, lucri exigui per haec bella musis inimica. Cum D. Mochelius33 favens eorum conatibus spem eis fecerit posse Suedica liberalitate tam pulchros conatus juvari, ut ipsi ad me perscripsere, non potui pro mea vetere in literas observantia non meas quoque, si quid valent, preces ad id obtinendum adjicere.
Spero confecto jam foedere Wismariensi firmiorem Suedos inter Gallosque amicitiam mihi quoque ad facilius, quae mihi incumbunt, curanda profuturam.
Quod opto simulque, Excellentissime ac Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati cuncta prosperrima.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 20/30 Aprilis 1638.
Forbesius34, Poloni35 nuntius Viennam se confert.
Misit jam ad me D. Chavigniacus, ut cras colloquamur. Condixi locum apud ipsum et horam ei commodam.
Scriptum Calendis Maii novi Calendarii.
Fieri potest, ut reginae uterus cardinalem impellat ad obliquandos sinus mutandaque consilia.
Helvetii sibi timentes nullum ultra a se militem patiuntur discedere.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.