Nobilissime domine,
Civitati vestrae opto ex animo, ut pace fruatur fida ac diuturna pacisque fructibus, id vero est, literis atque commerciis. Plane autem illorum laudo institutum, qui pluris ducunt in iis se exercere, quae christiani omnes cum iudaeis ac mahumetistis decertanda habemus, quam ea, per quae christianorum inter se dissidia nutriuntur. Esse me eius sententiae pridem ostendi edito pro Veritate religionis christianae libello;2 in ea me perstare etiam nuper editis ad eum libellum Testimoniis,3 quae an ad vos venerint, nescio.
Ad papam cur non putem pertinere illa omnia, quae ad eum a multis referuntur, causas habeo graves, quas complexus fueram libello brevi meum tamen nomen non proferente.4 Exstitere qui refellerent, ut meum; quare et, ut meum, cogor defendere. Puto fieri posse, ut aliquando contingat ecclesiae papa, qui ad munus suum pertinere existimet diruptas partes in suum restituere corpus. Sed quamdiu pro certo habetur omnes papas ad finem usque mundi fore antichristos, homines peccati, filios perditionis,5 omnes, qui in eo sunt grege, esse idolola-
42
tras, hostes divinae gratiae, qui meritum Christi funditus evertant, nihil pacatum sperari potest. Viri, qui hic sunt magni, existimant non desperandam esse concordiam, sed tollenda primum ea, per quae vulnera ista inflammantur.Exibunt brevi nostrae Annotationes ad Evangelia,6 in quibus ad pium iuvandae veritatis ac pacis propositum conferemus quae nostrae erunt facultatis.
Doleo Germanos principes, qui reformatos7 se dicunt, cum iram Dei tam graviter ac tam diu sibi incumbere sentiant, non cogitare, quae sint tanti mali causae, atque eis cavendis8 serio dare operam. Illis, qui mortis tempus sine ullo actionum humanarum respectu adamantinis clavis fixum putant, obiicere soleo scripturae loca ‘honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram,’ et ‘viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.’9 Si ista obscura sunt, quid erit perspicuum in Sacris Scripturis? Hic illa, contemnere parentes, sanguinem sitire, fidem proculcare, non sunt instrumenta decreti, sed ipsius decreti obiectum constituunt, quod obiectum, ni tale esset, isti decreto non subiaceret.
Vale, vir nobilissime, et perge Deum precari, ut imperiis primum, deinde et ecclesiis pacem restituat.
Nob. vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIX Ianuarii MDCXLI.
In Catalaniam magna hinc auxilia mittuntur. Mittuntur, credo, brevi et ad Iohannem Quartum Portugalliae regem. Sic ii, qui a Castellani imperio defecere, vocant ducem Bragantiae.