eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5095. 1641 maart 9. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Viri non modicae dignitatis optime volentes rei Suedicae mihique amici me rogarunt, ut preces commendarem viduae, cuius maritus Lucas Godineau2 mercationem Holmiae Suedorum exercuit ibidemque civis fuit. Rogat autem, ut reginae nostrae beneficio hoc ius civitatis, quod maritus habuit,3 in ipsa renovetur.

    Cum vero pars sit christianorum officii sublevare viduas, ausus sum hac in re facere quod alioqui facere non soleo, ut ipsius amicorumque eius precibus adiungerem meas. Rogo igitur, ut vidua haec Suedicae bonitati tantum sinatur debere, quantum mores et regni utilitas ferent, mecumque Deum precari, excellentissime et illustrissime domine, pro vita, valetudine ac rebus prosperis tuae Sublimitatis.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Martii4 MDCXLI.

    Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino, domino Axelio Oxenstiernae, magno reginae regnique Suedici cancellario etc.

    Notes



    1 - Minuut Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Eigenh. oorspr. Zie ook no. 5092 n. 1.
    2 - Niet nader geïdentificeerd.
    3 - In de minuut verbeterd uit: habeat.
    4 - In de minuut verbeterd uit: Septembris.