eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5132. 1641 april 6. Aan G. Oxenstierna.1

    Illustris domine,

    Dolorem percepi maximum ex morte viri incomparabilis domini parentis Illustr. vestrae,2 primum quod eum amisi, qui mihi praesidio se esse velle et verbis significaverat et rebus ostenderat, deinde quod tantum est in hac morte regni Suedici damnum, ut sensus eius non esse

    209

    gravissimus non possit etiam singulis ad rem Suedicam pertinentibus. Conatus essem solari Illustr. vestram, si ipse satis conquievero ab hoc luctu, cuius testis esse potest is, qui hic est, D. Crusius.3 Praeterea ei, qui a prima aetate christianae pietatis praeceptis imbutus est, qualis est Illustritas vestra, in hoc uno satis adversus tales ictus remedii est. Statim enim in mentem venit Deum esse, qui vitae mortisque momenta arbitratu suo dispensat, cuius legibus universum hoc regentibus obluctari tam iniqui sit quam irriti laboris. Tum vero id, quod summum homini propositum est bonum, evenisse nolle iis, quos amare nos dicemus, idque duntaxat quod nobis per id decessit commodi aliquid perbrevis, verae amicitiae repugnat regulis. Adde quod, quoties absunt amici, facimus ea, quae ipsis grata esse credimus. Quid autem malint qui in aeternam patriam praeivere quam nos quod hic transigendum est aevi transigere quam minimo cruciatu ipsorumque memoriam celebrare serenis animis.

    Haec cum cogito, non dubito, quin Illustritas vestra iam a moerore se ad imitationem excellentissimi illustrissimique parentis converterit simul cogitans non posse brevem videri eius vitam, cui ad summos honores summamque gloriam adipiscendam satis fuit spatii. Opto autem Illustritati vestrae, ut virtutum et felicitatis paternae haereditatem cernat. In felicitatis autem maxima parte pono ita amatum fuisse ab universis popularibus suis, ut a singulis aliquot nemo magis. Inter mea vero vota vel maximum est, ut quam in me benevolentiam testatus est vir summus pater, eandem servet similis tanto patri filius; quam ad rem mea ex parte nihil unquam patiar desiderari. Quod experientur non tantum is,4 quem suis literis mihi iam commendavit Illustritas vestra, sed et omnes, quos ipsi placere intellexero.

    Deus, illustris domine, suo favore omnem moestitiam ab Illustritate vestra abstergat eamque per paterna vestigia feliciter ducat.

    Illustritati vestrae devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Aprilis novi Cal. 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 673 no. 1486. Gabriel Gabrielsson Oxenstierna (1618-1647) was een zoon van de Zweedse rijksdrost Gabriel Gustavsson Oxenstierna (1587-1640) en zodoende oomzegger van de rijkskanselier Axel Oxenstierna; vgl. BLS X, p. 319v., 333v. Hij had in 1639 en 1640, tijdens zijn tour door Europa, Grotius bezocht; zie ook dl. X-XI, Register i.v.
    2 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna was op 7 december 1640 overleden, hetgeen aan Grotius reeds op 12 januari 1641 bekend was; vgl. supra no. 5007.
    3 - Lars Jespersson Kruus (1621-1656); vgl. SBL XXI, p. 645v. Zijn moeder Brita de la Gardie was in 1631 hertrouwd met Gabriel Gustavsson Oxenstierna. Hijzelf bevond zich sinds oktober of november 1640 in Parijs; zie nos. 4891 en 4936 (dl. XI).
    4 - Niet geïdentificeerd.