eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5423. 1641 oktober 18. Aan J. van Reigersberch.1

    Vir nobilissime,

    Legi cum gaudio epistolam tuae Nob.2 et quanquam pars eorum, quae in ea continentur, mihi erat non ignota, tamen cum voluptate eadem recognovi tam pulchre et dilucide abs te expressa, unde cognosco multum te et in Latini sermonis elegantia et in rerum civilium notitia profecisse, ita ut tempus, ex quo a nobis abiisti, tibi non periisse plane videam.

    Palatinum negotium, ut tot per annos, nunc quoque trahi video neque fieri posse, ut qui domus avitae bona donavit et qui detinet ad aequas leges perduci se patiantur, nisi parlamenta Angliae et Scotiae domesticis dissidiis interfectis aut sopitis certa pecuniarum militumque auxilia ad relevandam diu afflictam domum decernant. Quod si fiat, munita ipsis erit via ad fedus cum Suedia Galliaque ineundum, quae regna neglectis iis, quos propius iuncti negligunt, suis commodis consulent, praesertim cum amicitias Germaniae valde fluxas experiantur.

    Regi Galliae res hoc anno tum in Belgico fine, tum in Italia non male processerunt. Magna autem eius felicitas fuit vitata tempestate belli civilis. De Hispaniae rebus incerta est adhuc diiudicatio. In Italia respirantibus a bello Gallis et Hispanis papa Parmensi,3 a quo feudales leges ducatus Castrensis violatas ait, arma infert et iam eius ducatus terras cepit, urbi imminet. Parmensis auxilia quaerit etiam in Gallia, sed nihil impetrat praeter liberalem operam in procuranda illis in locis pace.

    De D. Smalchio4 si quid aut posterius aut certius cognoveris, id libens discam.

    Quodsi res tuae ita tulerint huc ut venias, reperies nos omnes non solum sanguinis, sed et eximii tui affectus memores. Praecipue vero ego, vir nobilissime, ero semper

    Nob. tuae addictissimus optimeque volens
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8/18 Octobris 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 692 no. 1529. Antw. op no. 5383.
    2 - No. 5383.
    3 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    4 - Peter Abel Schmalz (Smalze), voormalig secretaris van Axel Oxenstierna; zie no. 5383.