Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina etc. Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Cum finis belli pax sit, invitatae autem ab electoribus, principibus ac statibus Romani imperii simus ad maturationem tractatuum pacificatoriorum nobisque innotuit tum per christianissimi regis hic residentem,2 tum per dominum Salvium,3 qui hoc a comite Davausio4 accepit, eius Serenitatem alienam ab eodum negocio maturando non esse, icciro expedivimus hisce diebus in Germaniam nostrum regnique nostri senatorem, dominum Iohannem Oxenstierna[m], ipsique mandavimus cum dictis domino Salvio et comite Davausio diligenter communicaret de omnibus, quae noverit conducere promotioni ac maturationi tractatuum. Et postquam de praeliminaribus singulis plene conventum Hamburgi inter dictos et caesareum5 inibi legatos
603
fuerit, is cum caeteris illi adiunctis, domino Thurone Bielkio,6 regni senatore, et domino Salvio, aulae cancellario, praesto sit, qui ad locum conventum se citius recipiat. Hoc ipsum cum propriis literis nostris iam regi significaverimus, ut vides ex earundem apographo.7Te clementer requirimus, ut dictas literas eius Serenitati offeras et simul tam salutaria nostra destinata qua polles industria enarres nec non maturationem tanti negotii apud eius Serenitatem urgeas.
Atque hisce te Deo gratiose commendamus.
Sac[r]ae r[egiae] Maiestatis regnique Sueciae
respective tutores et administratores
Matthias Soop mp., loco r.S. archidapiferi
Iacobus de la Gardie, r.S. marschallus mp.
Carolus Gylldenhielm, regni S. ammiralius mp.
Axelius Oxenstierna, r.S. cancellarius mp.
Achatius Axelii, loco r.S. tesaurari[i].
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 20 Octobris anno 1641.
Adres: Nobili et magnifico nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio.
Op de verso-zijde van het adres staat: Grotius.
In dorso schreef Grotius: 20 Oct. 1641 regentes.