Accepi litteras ab amico, viro docto tuique studiosissimo, Maximiliano Langlaeo,2 Rothomagensi ecclesiaste, quibus me rogat, ut a te quaeram, quis sit ille magister Hebraeus Nehumias,3 qui quinquaginta annis ante Christi adventum aperte iactabat non posse ultra quinquagesimum annum Messiae adventum differri; cuius mentionem facis pagina 170 de Relig. christ.4 Se enim consuluisse Salmuriensem Cappellum5 talium callentissimum et alios, a quibus
687
nihil potuit edoceri ea de re; de qua tu quoque, vir illustrissime, nihil dicis in annotatis. Cum autem sit imprimis notandum istud testimonium professusque sis te nil nisi ex probatissimis auctoribus desumpturum, rogo te id mihi explices, et gratiam debebo tibi. Vale.Lut. Par., XXII Dec. MDCXLI.