eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5551. 1642 januari 11. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Die Lunae exacto aditum ad regem nactus, quem morbo non tam gravi quam rumor

    25

    tulerat liberatum reperi, tradidi ei literas, quas regina miserat XX Octobris,2 statumque belli rerum et paratus ad colloquium de pace exposui addidique ea, quae in commendationem pacis dici solent et quae tempus mihi exigere videbatur. Quanquam vero rex a pace se non alienum dixit, addidit tamen ea de ita infringendis hostium viribus, ut nunquam in posterum nocere possent, quae plane mihi persuadent regem ab iis institutum, qui bellum quamvis longissimum paci sint praelaturi. Qua de re Sublimitatem tuam commonefacere officii mei existimavi simulque rogare, ut norim quid in hoc tanto negotio mihi in posterum dicendum tacendumve sit.

    In itinere ad regem dixit mihi comes Brulonus,3 etiamsi nulla esset controversia praeter illas de Catalania et Portugallia, non posse unquam pacem sperari. Ego vero putabam quae rex in Catalania tenet posse in compensationem accipi pro Navarra; Portugalliae autem causam posse suae fortunae relinqui, ut relicta fuit Batavica tempore pacis Verbinianae.4

    Marescallus Hornius ubi in libertate erit,5 putatur per Galliam transiturus. Quod si ita est, cogitet Sublimitas tua, an non e re sit mitti ei codicillos extraordinariae legationis, ut tanto honoratius hic excipiatur.

    Ab Hohentvilae obsidione6 non equitatus tantum et machinae, sed et pars peditatus discessit, pars mansit tantum ad claudendos aditus in spem repetendae sub ver obsidionis, nisi impetrari possit, ut ad tempus usque pacis Helvetiis ea arx detur custodienda, quod optare videntur caesariani, sed frustra quantum opinor.

    Perpinianum invecti sunt ab Hispanis commeatus, quanquam hic occultatur ea fama. Caeterum pecunia Hispanis angusta in causa est, cur et Rhaetorum communi suae pensiones non solvantur et de CXX millibus scutatorum, quae Rhaetis in Mediolanensi agro militantibus debebantur, aegre soluta sint XII millia. Tum vero quia cappucini in Engadinam redire nolunt, nisi certas obventiones habeant unde vivant, ea controversia incertum facit exitum federis, quod Feldkirchae inter archiducissam Tirolensem et Rhaetos coierat.

    In Italia hyemem Hispani transigunt muniendis in Pedemontano locis, per quae tutior fiat Mediolanensis territorii possessio. Praeterea militem scribunt, pecunias quaerunt. Miles gravis est hospitibus, praesertim in agro Cremonensi. Ad conficiendam duci Parmensi pacem tota ferme laborat Italia crediturque is fide accepta venturus Romam et satisfacturus papae. Episcopi Lamegae negotium pendet adhuc et diu pendebit, ut puto, hoc magis quia multum procedunt res Portugalliae.

    Deus, [etc.].

    Lutetiae, I/XI Ianuarii anni 1642.

     

    Bechius quinto die huius anni Stenaium in Lotharingia sperans sibi proditum iri proditus ipse ducentos suorum amisit. Rex Hispaniae viginti naves bellicas a Neapoli venire iussit, quibus contra Portugal[l]iam utatur. Rex Galliae dicitur ire Catalaniam et secum velle trahere reginam, quae se excusat. Exspectantur hic ab Argentorato legati. Dux Carolus ad Saram est crediturque bonum exercitum sub ver habiturus. Cancellarii Franciae7 auctoritas nutat. Viennae incipiunt ab iis, qui se medios gerunt, proponi conditiones in re Palatina. De Portugalliae rebus non bene hic existimatur et in Ruscinonensi tractu ac Catalania Hispanicus peditatus triplo maior est Gallico. Mazarinus putatur ire Romam, ut ibi res Gallicas agat.

    26

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Pacis in rege studium ab aliis extingui memorat. Quae cum Hispanis pacem morentur? Hohentvilam Helvetiorum ad pacis usque tempus custodiae dandam suadent caesariani. Varia nova.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 62; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 178 no. 411. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 130.
    2 - Grotius overhandigde de koning op 6 januari een schrijven van koningin Christina van Zweden, dd. 20/30 oktober 1641, waarin zij de namen bekendmaakte van haar gevolmachtigden ter vredesconferentie; zie bijlage 38 (dl. XII).
    3 - Anne, graaf van Brulon, ‘introducteur des ambassadeurs’ (Tallemant des Réaux I, p. 134-135 en p. 818).
    4 - De vrede van Vervins op 2 mei 1598 tussen Frankrijk en Spanje gesloten.
    5 - De uitwisseling van de krijgsgevangen Zweedse veldmaarschalk Gustav Karlsson Horn tegen de Beierse generaal Johan van Werth was in volle voorbereiding.
    6 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan [P. Spiring Silvercrona] dd. 11 januari 1642 (no. 5550).
    7 - Pierre Séguier (1588-1672), in 1635 op instigatie van kardinaal Richelieu benoemd tot kanselier van Frankrijk, bleef ook onder Mazarin in functie.