Illustris domine,
Quo magis regis et cardinalis vita non utilis modo, sed propemodum necessaria est opponentibus se Austriacae magnitudini, eo magis formido iter quod in Hispaniae fines parant, de
41
quo regina aegre se regi excusavit. Nam certe si quid non dico utrique, sed alteri eorum eveniret eorum quae Deus avertat, credibile est ingentem secuturam consiliorum mutationem.In hostilibus ad Hohentwilam non iam castris, sed castellis vix sexcenti milites mansere et apparet in proximo Gallicus equitatus, qui in arcem invecturus creditur quae sunt necessaria. Apud Helvetios interim Hispanicae pensiones deficiunt. Gallicae melius procedunt ideoque et passim dilectus pro Gallis fiunt, nisi quod Scaffenhusii ob Austriacorum vicinitatem cunctantur et pontificiis itidem cunctandi2 praetextum praebent.
Via illa, qua Bavarus utitur in proponendis conditionibus super re Palatina, senilem ostendit vafritiam; neque Anglorum eo [in] loco sunt res, ut se de eiusmodi versutiis ulcisci possint.3
Intelligo cum dolore4 portus aliquos occupatos ab Hibernis, qui arma cepere, ut ipsi iactant, non solum pro sacrorum libertate, verum etiam ad conservanda regis iura. In parlamento Angliae atque in ipso etiam oppidano ordine multum esse dissidiorum. Illud non improbo, quod Staffordii liberis bona rex reddidit. Sed et de reprimendis Hybernis deliberationes tardius videntur procedere quam pro rei periculo. Et electori Palatino video non deesse rationes cur ductum belli, quem Scoti et Anglorum quidam ad eum deferre volunt, subterfugiat.
Torstensonius, quanquam nihil magni bello adhuc gessit, non parum tamen praestitit quod sui adventu ac fama duas obsidiones disiecit, Lunaeburgicos5 autem in fide retinuit. Video undique ad inferiores Rheni ripas concurrere copias,6 ut illorum populorum damno semet saginent. Puto tamen rem sine pugna ibi abituram.
Rex Portugalliae, ut video, sua tueri contentus nihil magni aggreditur, credo ob pecuniae angustias. In praelio navali7 audio fuisse ambiguum eventum et culpam nunc a Portugallis in ventos derivari. Romani pontificis circa eum regem8 consilia ita erunt, ut erit belli fortuna. Sunt enim Itali in rebus periculosis valde cunctabundi.
Nobilissimi filii illustris Dominationis vestrae9 felicem reditum tum ad alia, tum ad solatium utriusque parentis opto totique domui prosperam valetudinem et bonam pacem orbi christiano,
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Ianuarii anni 1642.
Princeps Condaeus huc iam advenit,10 ut per regis absentiam praesit eius consilio. Millereius autem regem cum copiis praecedit. Mortuus est Espernonius. Et ducis Caroli milites male tractati a rusticis apud Treviros. Castellum magnum struunt hostes ad Hohentwilam. Castellum autem Argilleriae in Ruscinonensi tractu in potestatem venit Hispanorum. Galli illis in locis
42
ex Languedocia equitatum exspectant aiuntque se Perpinianum vi oppugnaturos. Turca dicitur eiectus urbe Azaci; destruxisse in Hungaria Tana[s]um castellum; Budam autem et alia in eo limite implere pulvere bellico rebusque ad bellum necessariis.Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: Camerario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 15/25 Ianuarii 1642.