eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5586. 1642 februari 1. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Tristia sane sunt quae ex Anglia et Hibernia adferuntur.2 Sed de iis parco loqui, quod certius ea putem in Batavis cognosci. Electorem Palatinum, qui Londinii mansit, audio apud omnes ordines satis esse gratiosum. Sed quid rebus Angliae tam turbidis et manente per Hiberniam bello ad res suas sperare possit, equidem non video.

    Rex Galliae iam Fontem Bellaqueum ivit. Lugduni futurus dicitur 20 Martii, secutura regina mense Aprili. Quo deinde iturus sit, in obscuro est et, quo magis dubitetur, fecit rex3 ipse, qui aliis praecepit Carcassone sibi adessent, aliis Avenione. Hinc coniecturae fluctuant alii[s] volentibus obsideri Dolam, aliis Perpinianum, aliis Nicaeam mari adsitam, alii Mediolanum mallent. Comitatenses certe Burgundi regem irritarunt incendio vicorum sibi proximorum. Spem de Perpiniano iniicit, quod marescallus Bressaeus auctus ex Languedocia copiis Argillerii obsidionem repetiit. Qui de Italia coniectant, hoc adiuvantur argumento, quod in Pinerolam ingens importata est rerum quibus bellum indiget copia.

    69

    Hohentwilam introiere Erlachius et Ossenvillius, ubi reperere milites quadringentos, Wittenholtium plenum gloria captis etiam, cum Sparrius inde abscederet, mortariis duobus, quatuor machinis, carris cum bellico pulvere duobus. Nunc in eo laborant, ut coepta ab hostibus opera diruant.

    Ad comitem Guebrianum mittuntur centum millia scutatorum putaturque ex hac de hostibus victoria etiam ad maiores honores perventurus. Dux Carolus Wormatiae est. Marescalli Hornii libertatem speramus nos intellecturos cis paucos dies, nam et rex nihil in se desiderari passus est et paratus est Bavarus, et missus ab Hornio Snolskius quae in Germania conficienda erant confecit. Torstensonius cum Stalhansio4 creditur in Bohemiam incubiturus.

    De Galliae et Bavari commerciis nihil liquido possem dicere, sed non spernendum puto quod a Norimberga scribitur.5 Non parum momenti, etiam ad res Americanas, esse censeo in urbe illa6 Aethiopiae ad Oceanum,7 quam Batavi cepere; si et insulas tum Principis, tum Thomae capiant, puto ibi omnia vastaturos propter caeli insalubritatem et ne unquam ibi saccharum fiat.

    De insidiis in regis vitam nihil hic audivimus. At certe valetudo regi non nimis firma est et posset laedi a suscepto itinere, nisi rex id tanta cum alacritate ac spe rerum magnarum susciperet.

    Filio8 illustris Dominationis vestrae felicem reditum opto, ipsi coniugique eius valetudinem meliorem. Faxit Deus et pacem nobis det,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Februariis anni 1642.

     

    Praefectus regni Neapolitani rogatu cardinalis Sabaudi ad Nicaeam tuendam misit sex millia ducatorum, duas naves plenas rerum bellicarum, sex alias cum frumento. Misit et milites DCCC ad defendendum Finale, cui imminere creduntur Galli ex Monaeco. Cremonae seditio fuit contra militem, sed eo abducto sanata. Bichius cardinalis9 hic exspectatur. Hispanus papae consilia suspecta habet. Supplementum, quod advenit marescallo Bressaeo, esse dicitur mille quingentorum peditum, equitum septingentorum. Qui Basseae in praesidio sunt, populantur agrum Insulas versus, et arcem ibi cepere dictam Marigniani.

    Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 702 no. 1551. Ook afschriften in copieboek Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 3, p. 15 (met weglating van de laatste regels van het postscriptum), in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 318-319, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 274, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 317.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 1 februari 1642 (nos. 5584 en 5585).
    3 - De Epist. geeft: ‘dubitatur, fecit rex’.
    4 - Lennart Torstensson en Torsten Stålhandske, bevelhebbers van het Zweedse leger in Duitsland.
    5 - Al geruime tijd liet het zich aanzien dat hertog Maximiliaan I van Beieren streefde naar toenadering tot Frankrijk (D. Albrecht, in Handbuch der Bayerischen Geschichte II, München 1969, p. 405-409). Kennelijk was Camerarius daarvan vrij recent op de hoogte gebracht door nieuwsbrieven uit Neurenberg.
    6 - São Paulo de Loanda in Angola was door Nederlanders vanuit Brazilië veroverd.
    7 - ‘Oceanus Aethiopicus’, de Atlantische Oceaan ten zuiden van de evenaar.
    8 - Joachim IV Camerarius had in 1641 een reis naar Stockholm ondernomen.
    9 - De pauselijke nuntius kardinaal Alessandro Bichi, bisschop van Carpentras, 1630-1657 (DBF VI, kol. 398; DBI X, p. 334-344).