eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5607. 1642 februari 15. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    De Anglia eadem prope hic intelligimus, quae habet illustris Dominationis vestrae epistola.2 Puto legatum Gallicum3 mandata aliqua accepturum, ut tam saevas tempestates serenet,

    96

    neque permissurum ut solis Batavis arbitris ista transigantur.4 Sed offendet, credo, Anglos, quod a Nannetum portu naves quatuor arma et res bello necessarias dicuntur pertulisse in Hiberniam. Eorum, qui in Hibernia arma sumsere, postulata hic edita sunt legunturque cum multorum applausu. Deus istos morbos ad sanitatem reducat tum optimi regis, tum et Palatinae domus causa.

    Rex hic valetudine infirma magis quam mala lentis itineribus Lugdunum pergit. Sed intervenit malus nuntius cladis acceptae ad Perpinianum, ubi Galli mille ducenti, alii bis mille dicunt, periere, dum Hispanos volunt prohibere ne denuo et militem et commeatum in eam urbem inferrent. Itaque Hispani quod voluerunt effecere et spes obsidendae urbis amissa est. Haec res laetitiam ex crebris illis ad inferiora Rheni victoriis natam moerore quodam temperat ostenditque communem esse Martis aleam.

    Populus pacem valde expetit. Sed qui in populum potestatem habent, bellum quamdiu poterunt trahent. In testamento regis dicitur regina rectrix regni relinqui, sed ita ut ad regis exemplum cardinalis utatur consiliis, id ni fiat, substituto ad regimen regis fratre. Regina adhuc morae aliquid obtinuit ne regem sequatur.

    De Turca nihil pridem audimus. Quae apud Asacum5 aguntur, ea melius noscentur apud Batavos. Palatinam domum Viennae haberi despicatui hoc tempore non miror.6 Non ea est nunc hominum religio, ut ex aliorum miseratione quisquam rapto decedat.

    Illustri domino Hagae,7 viro optime de patria sua merito, felix opto iter in ista tam gravi aetate non leve.

    Hohentwilae praefectus urit vicos, unde nuper hostis commoda accepit. Ducis autem Caroli miles capto in Alsatia Holshemo [sic] ad portas usque Argentoratensium excursus facit. Rhaetis pecuniae nonnihil dedere Hispani et dilectus urgent.

    Si nobilissimus filius8 illustris Dominationis vestrae brevi advenerit sospes et grata attulerit, plurimum gaudebo. Deus illustrem Dominationem vestram in bonis rebus servet,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Februarii 1642.

     

    Ad Valles, locum in Catalania, pugnatum est ambiguo Marte. Galli locum tenuere. Ita ipsi hic publicant. Alii dicunt literis se doceri Motam Odincurtium cum Gallis ibi omnibus teneri clausum a tribus equitum millibus, XX peditibus Hispanis. Hohentwilae praefectus turrem et muros reficit. Habet praesidium CCCC bene valentium.

    Lucerna, Abbecella, Friburgum Gallis dilectus non permittunt et commune Helvetiorum vult comitatum Burgundiae aut plane eximi bello aut frui induciis longioribus. Astrologi illorum locorum bellum praesagiunt Helvetiis et sane Tigurini a caesarianis sibi metuunt. Legatus ab imperatore ibi exspectatur. Mediolani ad militem reperiendum exsules et transfugae revocantur. Genuae labascit Hispani fides. Rhaeti de Feld[kirc]hensis foederis interpretatione adhuc deliberant.

    Qui Viennae est ab Hispano legatus,9 dicitur nulla habere mandata super re Palatina.

    97

    Imperator Comorae suos habet qui cum Turcis agunt de prolatandis induciis. Electores dubitant, an dominae Sabaudae dandus sit regentis titulus, et volunt de iure utriusque partis edoceri. Interim principes Sabaudi pactiones cum ea domina experiuntur. In Casale ducenti milites novi introiere cum alimentis rebusque aliis.

    Dux Carolus non minus quam alii lactatur spe praefecturae Belgicae. Severe vetuit Lotharingorum ne quis alia iudicia quam sua agnoscat; rex contra. Videtur regis iter Narbonam ferri, quia eo missae sunt literae pecuniariae. In archiepiscopum Burdegalensem iudices sunt dati. Princeps Monaeci Valentinesium in Delphinatu habebit titulo ducatus. Mazarinus celeribus equis ivit Lugdunum ob morbum papae, ut putatur. Arx Man[s]feldii etiamnum contra caesarianos defenditur. Cardinalis Bichius, papae legatus, pacis causa iam venit Aquas Sextias.

    Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 703 no. 1554. Ook afschriften in copieboek Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 3, p. 25 (met weglating van de laatste alinea van het postscriptum), in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 320-321, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 276, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 319 (de Zweedse copieboeken laten het postscriptum eindigen met ‘ob morbum papae, ut putatur’).
    2 - Camerarius' brieven aan Grotius ontbreken voor het jaar 1642.
    3 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 15 februari 1642 (nos. 5605 en 5606).
    4 - De Staten-Generaal hadden inmiddels aan hun ordinaris ambassadeur Albert Joachimi de opdracht gegeven te bemiddelen.
    5 - Grotius doelt hier op de Turkse inspanningen om de Zuidrussische stad Asow te veroveren.
    6 - Het was Ludwig Camerarius niet ontgaan dat tegenstanders van de verdreven keurvorstelijke familie politieke munt probeerden te slaan uit de verslechterde onderhandelingspositie van haar woordvoerder Sir Thomas Roe; vgl. CSP Dom. 1641-1643, p. 289.
    7 - Cornelis Haga, de gewezen Staatse orator te Constantinopel, ging niet terug naar zijn standplaats.
    8 - Joachim IV Camerarius.
    9 - Manuel de Moura y Corte Real, markies van Castel Rodrigo, sinds 1641 ambassadeur van Spanje bij de keizer, naderhand, tussen 1643 en 1647, gouverneur van de Zuidelijke Nederlanden (Correspondance de la Cour d'Espagne, Les affaires des Pays-Bas III, p. 436 en p. 445-448).