eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5637. 1642 maart 8. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Si verum est, quod hic dicitur, regem Britanniae eousque parlamentariis morem gessisse, ut et episcopos extra parlamentum esse velit et portus omnes in parlamenti esse potestate,2 pax quidem in Anglia futura est, neque tamen suspiciones aberunt, quas ita optime suorum animis exempturus est rex, si Palatinum negotium sibi cordi esse serio ostendat. Audimus enim Hispanos Viennae3 in ea re nihil explicate loqui; gaudere autem Bavarum, Moguntinum, Darmstadiensem, quod omnem tracti huius negotii invidiam in Hispanos reiicere possint.

    Ad componenda ea quae religionem et ritus tangunt dissidia, videtur fore, ut convocetur synodus nationalis Angliae. Sed de eius habendae forma ac modo vereor ne novae nascantur controversiae. Quodsi plebs etiam ex ecclesia eiici vult episcopos ad Scoticum exemplum, posset fieri, ut qui episcopale regimen amant vias quaesituri sint, per quas se in communionem romanae ecclesiae restituant, aut certe cum romanensibus vires suas coniungant, ut in Hibernia fieri coepit.

    Princeps Arausionensis, ni fallor, nurum4 apud se habere mallet sine matre et avia. Quodsi tres simul reginas5 visura est Haga, erit id novi sane exempli. Seditiones Coloniae resedisse audio et puto obtenturam eam civitatem, quae libera est et belli fugiens, ut sibi in pace vivere liceat. Quare reginam Galliae matrem puto non tam illis de causis, quam ut sibi necessaria facilius reperiat, migrationem moliri.6

    131

    Gonzaga in Lucemburgico militem habet et confluit ad eum de Lamboiano exercitu si quid est reliquum. Lunaeburgicos credo non multum abesse a pace cum imperatore, sed optare tamen, ut in pace si quam factura est Suedia comprehendantur,7 de qua pace multum iam deliberari in regni Suedici conventu audio. Monendi omnino erunt comites Guebrianus et Eberstenius,8 ut lapsam disciplinam restituant, praesertim ad servandos commeatus.

    Rex Galliae Narbonam it. Magnam autem rem fecit, quod sororem suam viduam Sabaudicam cum principibus Sabaudis conciliavit, ita ut cardinalis Sabaudus ducturus sit eam, cuius est avunculus, filiam viduae, et pro haereditate sua et uxoris habiturus Nicaeam et Villam Francam; princeps autem Thomas in viduae consilio principem habiturus locum. Puto autem tam Gallos quam Hispanos retenturos loca quae tenent, donec communis pax facta sit. Ita liberum erit Galliae regi, quascunque trans Alpes habuit copias, eas ad Pyrenaeum ducere; quo in fine res bene agendi Gallis spem praebet Hispanorum aula turbida suspicionibus, ob quas dux Medini-Sidonius multique alii capti sunt. Ad pacis colloquia ibit Davausius, forte et cardinalis Mazarinus. Dominus Gothofredus suo consilio multum eos iuvare posset; antehac tamen se excusavit.9

    Imperator Comorae adhuc legatos habet, qui cum Turcis agant de producendis induciis. Veneti autem videntur in Dalmatia sibi a Turca metuere. Itaque non tantum militem ubique scribunt, sed et classem augent novis navibus longis XX, galeassis duabus. Frustra autem hactenus et ipsi et Galli laborant in componendo Parmensi negotio, pontifice in languido quamvis corpore destinatorum tenace. Itaque dux excommunicatus, bona eius in usum creditorum veneunt. In ducatu Castri et Ronsilione populi obsequium iurant ecclesiae romanae, cuius insignia in illis locis ubique ponuntur detractis ducalibus. In Neapolitano regno pecuniae omnibus modis colliguntur, ut, si bellum duret in Italia, centum millia ducatorum menstrua colligantur ei usui. Missa inde Mediolanum CC millia, CCC millia ducatorum eorundem ad scribendum in Polonia militem. Pars quoque debitarum pecuniarum tum Helvetiis, tum Rhaetis soluta est, quae res faciet ut et dilectus Hispanici melius ibi procedant et Gallici non parum retardentur. Legati a Geneva a rege benigne auditi, cum is Lugduni esset, omnia sibi tranquilla a Gallia sperant. Protestantes male habentur in eis regionibus. Nam et e Valle Telina diligentius quam antehac eiiciuntur et abbas Sancti Galli in suis locis usum sacrorum illis abstulit et Turgovii ferre nolunt ut in Frauwenfeldensi agro ecclesiam sibi aedificent. Tum vero Burgundi Comitatenses hominem quendam de suis ad Helvetios misere, qui omnia complet questibus adversus Gallos ob arma rursus illata comitatui, quem belli exsortem esse volunt Helvetii, et quominus id fiat, negat Hispanus per se stare.

    Deus cuncta haec ad bonum dirigat christiani orbis idemque illustrem Dominationem vestram cum tota eius domo paterna bonitate servet,

    Ill. Dom. vestrae observantiae perpetuae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8 Martii 1642.

     

    Rex Hispaniae ipse in Catalaniam venit exspectatque militem a Neapoli et Belgica. Nobilitas Catalanica mavult dominum veterem quam novum. Et nonnihil offenderunt regem Galliae etiam illi Catalani, qui Gallicas partes sequuntur, eo quod demoto praefecto Gallo praefecturam Moniuvii suae gentis homini dedere. Galli in Ruscinonensi tractu Colubri portum a suis obsideri aiunt. Inter proceres in Hispania in vincula datus est marchio Agemontanus.

    132

    Cardinalis Mazarinus et Lugdunensis Romam eunt, ideo quod pontifex diu victurus non putetur. Principi Thomae Carignanum traditur et annuum ei dari solitum auctum centum millibus librarum francicarum. Cantatur hic hymnus Te Deum ob res prosperas Guebriani. Rogatus est Leopoldus accipere praefecturam Belgicae, quam tantum pro tempore obit Melo. In locum mortui chami Tartarorum Crimeorum alterum substituit Turca. Persa movet in Candharum.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 5/15 Martii 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 705 no. 1558. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 323-324, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 279, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 322.
    2 - De 23ste februari bekrachtigde koning Karel I, op doorreis van Londen naar Dover, de wet ‘for taking away the votes of bishops out of the Lords House, and exempting them from the trouble of other secular affairs’ (The Parliamentary History of England II (1625-1642), kol. 1087-1090).
    3 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 8 maart 1642 (nos. 5635 en 5636).
    4 - Mary Stuart, de bruid van prins Willem (II) van Oranje.
    5 - De Engelse koningin Henriëtte Maria, de Franse koningin-moeder Maria de' Medici en Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    6 - Keulen was sinds kort de officiële residentie van Maria de' Medici.
    7 - Het verdrag dat de hertogen van Braunschweig-Lüneburg op 16 januari te Goslar met de keizer hadden gesloten, hield bepalingen in waarbij de hertogen zich verplichtten niet langer steun te verlenen aan de vijanden van het Rijk.
    8 - Graaf Guébriant en Caspar, graaf van Eberstein, bevelhebbers van het Frans-Weimarse, resp. Hessische leger aan de Nederrijn.
    9 - De vredesconferentie moest op 25 maart a.s. beginnen. Van Franse zijde werden de voorbereidingen daartoe getroffen door Claude de Mesmes, graaf van Avaux, en diens landgenoot, de jurist Théodore Godefroy.