eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5643. 1642 maart 15. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Verissimum est quod iudicat illustris Dominatio vestra rebus Angliae tam perturbatis nihil boni sperandum in re Palatina.2 Sed posset rex Angliae in matrimonio filiae multoque magis, si et de filii matrimonio agitur, addere conditionem, ut Batavi in bello perseverent donec Palatina domus sit restituta, quod quidem Gallis futurum sit non nolentibus, quo plura sint pacis impedimenta. Creditur hic rex Angliae multa concessurus ea spe, ut discedat aliquando parlamentum et sic ipse subito amissa paulatim recuperet. Sed credibile est parlamentarios ad Scotorum exemplum relicturos aliquos cum potestate exsequendi quae communiter decreta fuerint, quae res magis magisque proculcatura sit vim regiam satis iacentem. Hic quaecunque iis de rebus publicantur, ea sublevant Hibernorum causam, parlamentarios autem in odium adducunt. Neque vero ita occupatus bello credi debet rex Galliae, ut non supersit ei unde aut Hibernis aut regi Angliae laboranti opem ferat. Nam principem Arausionensem abstenturum manus ab isto ulcere arbitror, ne eos offendat, qui apud Batavorum plebem multum possunt.

    Erit iam apud vos Angliae regina, ex cuius sermone actibusque aliquas capere licebit coniecturas. Regina Medicaea3 quamvis in gravi aetate quietis est impatiens et

    Γϱαῦς ἀνασϰιϱτήσασα πολὺν ϰονιοϱτὸν ἐγείϱει.4

    Rex Galliae videtur Carcassone potius quam Narbonae substiturus, quod illa loca venatui sint aptiora. Creditur iter regis praecipuas spes habuisse in ista procerum Hispanorum contra regem suum coniuratione, quae ante eventum crepuit. Sunt qui dicunt consilium eorum fuisse Hispaniae regem tradere in manus regis Galliae, qui coronam regiam et sceptrum secum tulerat, paratus maiores quam convenirent comiti tantum Barcinonensi.5

    Pactio autem Italica adhuc difficultatibus quibusdam implicatur, quia optat princeps Thomas, qui proximos suos affectus in Hispania habet, ut negotium hoc peragatur volente Hispano,

    139

    quod obtentu videtur difficile. Ad bellum Belgicum missi sunt ex Hispania ducatorum tres milliones et millia octingenta. Pontifex aegre animam trahit et iam studiis aut votis destinantur successores.

    Goslariensia pacta videntur successum habitura. Turca autem mavult spectator esse bellorum inter christianos quam Germaniam lacessendo necessitatem ei imponere pacis internae. Suspiciunculas intercedere inter imperatorem et Bavarum credo, sed multa sunt vincula, quae eos non patiuntur divelli. Torstensonius et Piccolominaeus inter mutuas minas et alterna damna tempus extrahent, ut puto,6 summam autem rerum Martis aleae non committent.

    Insulae Thomae pestilens coelum nosse debuerant Batavi ex eis quae ipsis anno XCIX exacti ante hoc saeculi evenere.7 Non est prudentium bis impingere in eundem lapidem. Inter Portugallenses et Batavos vereor ut bene coeat gratia. Venit enim in mentem apologi Aesopei de sene et serpente.8

    Nobilissimum filium9 illustris Dominationis vestrae gaudeo recte valere eique omnia, quae meis precor, Deus rata vota faciat illustri Dominationi vestrae totique eius domui perpetuo favens,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5/15 Martii 1642.

     

    Ex Turcarum sultano femina una marem peperit, duae uterum gerunt. Dilectus Gallici apud Helvetios procedunt. Soli id detrectant Lucernenses, Friburgenses, Abbatiscellani. Lamegus Roma sperata non obtinet. In regno Neapolitano muniuntur vicina papalibus terris. Rex Hispaniae in Catalania habet XV millia. Ea auget ipse eo venturus. Hispani qui in Belgica sunt videntur Basseae obsidium in animo habere. Ideo Harcurtius et Guichius, Francici marescalli, cum suo milite properant, hic ad Campaniae, ille ad Picardiae finem, habentes simul ambo quinque equitum, quindecim peditum millia. Marchio autem Bressaeus classem contrahit Hispaniam versus iturus fine mensis huius. Quatuor millia Armoricorum Britonum imponuntur navibus. Quo sint itura, parum adhuc liquet. Advenere huc capta per Guebrianum signa CLV, quae supersunt Hassis relicta. Imperator maxima celeritate colligit copias in Palatinatu et Franconia ituras ad inferiora Rheni. Comitatenses Burgundi Jousio repulere ex ducatu militem; Hohentwilani vero egressos et Constantia et Cella.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 12/22 Martii 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 706 no. 1559. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 324-325, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 281, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 324.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 15 maart 1642 (nos. 5641 en 5642).
    3 - Maria de' Medici, de moeder van koningin Henriëtte Maria van Engeland.
    4 - Vgl. Suidae Lexicon I, ed. A. Adler, p. 539 no. 429.
    5 - Koning Lodewijk XIII voerde de titel ‘graaf van Barcelona’; vgl. no. 5101 (dl. XII).
    6 - De Gazette 1642, no. 32, dd. 13 maart 1642, gaf een ‘Extrait d'une lettre de Hambourg du 26 février 1642, contenant une trahison contre les Suédois’. In deze brief werd bericht dat de keizerlijke veldheer Ottavio Piccolomini op 22 februari tevergeefs had geprobeerd het leger van Lennart Torstensson in een hinderlaag te lokken. De uitvoerder van het plan, kolonel Seckendorff, werd door de Zweden betrapt en vervolgens in Salzwedel onthoofd.
    7 - Grotius doelt op de expeditie van Pieter van der Does (1562-1599), waarvan veel deelnemers in 1599 op São Tomé het leven lieten (NNBW VI, kol. 435-437, en Dichtw. II, pars 1 A en B, p. 166-169 en p. 139-143).
    8 - In de Fabellae Aesopicae quaedam notiores, ed. Joachimus Camerarius, Leipzig 1546, p. 5: Agricola et anguis: ‘Fabula demonstrat eam mercedem, quam rependere pro beneficiis mali consuevere’.
    9 - Joachim IV Camerarius.