Mi frater,
Libenter intelligam iudicia, quae ex vultu, gestu, sermonibus reginae Angliae fient.2 Interim miseret me magis regis Angliae quam episcoporum, qui magno fasce levati melius vacare
143
poterunt gubernandis ecclesiis.3 Quod cardinalis Riceliacus circa pacem ecclesiarum sermonem nonnihil mutavit, sub eo vereor ne lateant duriora adversus reformatos consilia. Nam res Scoticae et Anglicanae eos apud omnes et politicos et episcopos in magnum adducunt odium. Ego simul et paci ecclesiae et ipsorum tranquillitati consultum volui. Via ad pacem ecclesiasticam apud Morellum edita est, sed sine nomine librarii aut loci. De mille exemplaribus iam octingenta sunt vendita. Videbis eum librum in vestris partibus.4Nolim, si fieri potest, Vosbergium meis sarcinulis onerari.5 De libris de Iure belli ac pacis distribuendis probo tua consilia. Rogo saepissime me de editionibus nostris edoceas. Privata ista edi pervelim.6 Americana si ibi non eduntur, hic edam.7 De poematis, Lucano, Anthologia Morelliani me sollicitant.8 Incertum est vitae tempus. Nolim quicquam post me relinquere aliorum fidei. Video plerosque corrumpi spe aut metu.
Illud tibi significandum duxi, totam illam praefationem, quae Cassandri praefationi praefixa est, non fuisse inter ea quae ego typographo dedi et me inscio additam. Puto sumtam ex operibus Cassandri in folio.9
De mittendo ad magnum cancellarium libro de Iure belli ac pacis rogo memineris.10 Rogo chartam in mensa tua habeas, in qua summatim perscribas ea quae tu ut facias rogo, ne aut obliviscaris aut cogaris saepe ad literas veteres recurrere.
Papa valet melius.11 De bello partis nihil remittit. Parmensis, ne subditi sui excommunicationis horrore a fide avertantur, novo sacramento eos obligavit. Galli ad pacem laborant nec multum proficiunt. Copias terra marique augent omnes Italiae principes et civitates. Barcinone nova detecta est contra Gallos coniuratio. Taedet multos rerum novatarum, ut et in Portugallia. In Ruscinonensi tractu hoc anno bellum fervebit, minus in Belgico fine. Movent tamen et ibi se exercitus. Quid de Angliae regina, quid de Anglia, quid de matrimoniis ibi dicatur, saepe doceri gaudebo,
Deus matrem nostram, te, uxorem, liberos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
24 Martii 1642.
In Via pacis ecclesiasticae, p. 279, male positum ‘emundatione’ pro: emundationis.