eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5659. 1642 maart 29. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Quanquam copiae crescunt ad finem Belgicum,2 nonnullae etiam sunt in fine Burgundico, videtur tamen ibi nihil maius exspectandum quam ut rex sua tutetur, vi praecipua belli incubitura in Catalaniam. Rex Hispaniae eo nondum pervenit. Et dicitur ingens motus exortus in Arragonia. Saepe quidem hic tales rumores habuimus, qui falsi deprehensi sunt, sed nunc famam probabilem facit ea quae detecta dicitur procerum coniuratio, cuius qui conscii fuere non mirum sit, si pericula sua multorum societate minuant. Milleraius nunc cum exercitu viginti quinque millium Colubrum obsidet pervenitque ad fossam et eos qui eruperunt repressit, occisis, ut dicitur, trecentis, captis trecentis. Portum clausum tenent naves Gallorum sexdecim longae, aliae viginti. Interim Constantinam recepere Hispani, sed creduntur motu illo, quem dixi, tractum iri in Arragoniam. Classis, quae sub marchione Breszaeo in Portugalliam itura est, nondum vela fecit. Est partim Brestae, partim Rupellae.

    Cardinalis Sabaudus Romam misit, ut a pontifice veniam habeat ducendi fratris filiam. Princeps autem Thomas videtur vix adduci posse, ut quicquam constituat nisi volente Hispano. Gallis autem adhuc bellum cum Hispano manet itque ob id in Italiam dux Bulionius.

    Quinque millia Britonum eunt mari Caletum, inde quo incertum est. Nam et sperat eos ad se venturos comes Guebrianus, et Angli parlamentarii ne ad se veniant metuunt. Multa sunt argumenta, unde colligimus non placere Galliae regi iter reginae Anglicanae in Hollandiam. Concursant ad eam omnes, quibus cum parlamento Angliae male convenit. Et ipsa dolorem suum non dissimulat. Non puto aut Batavos aut principem Arausionensem se mixturos dissidiis Britannicis, nisi ut concordiae auctores. Gallia quid factura sit, dubito. Displicet quidem exemplum laesae maiestatis regiae in tam vicinis locis, sed metuitur ne quid adhuc in aula lateat factionis Hispanicae. Imperator longae pacis cum Turca certus esse creditur et tum ipse, tum Bavarus magnos exercitus conscribere atque colligere.

    Deus, [etc.].

    Lutetiae, XIX/XXIX Martii 1642.

    158

    Audimus seditionem fuisse Mediolani, item Nicaeae ad mare; Gillonem Hasium cum tribus militum millibus collectis ex Cella vicinisque praesidiis ire in terras Colonienses; regem Britanniae ad corporis sui tutelam advocare Scotos quater mille; pecuniam ad [id] e Gallia dari. Batavos autem in India Ceilonem insulam cepisse literae quaedam ex Syria loquuntur.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Hispanica. Colubri obsessio. Rex Angliae Batavos pariter et Gallos in suas partes trahere laborat.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 72; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2, afd., IV, p. 191 no. 421. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 149.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 29 maart 1642 (no. 5658).