eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5668. 1642 april 5. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Parlamentum Angliae decreta talia adversus regem fecit2 et eam mutationem magistratuum Londinii, ut omnia posthac ibi ad vim apertam spectare videantur. Habuissetque iam rex auxilia externa non uno ex loco, nisi parlamentarii id praevidentes mare sui iuris fecissent.

    170

    Hoc Britanniae statu nihil aequi a Vienna exspectari posse domui Palatinae et res ostendit et loquuntur Peblitzii literae.3 Quare optanda quidem tum alibi, tum apud Britannos concordia. Sed per quos ea conciliari possit, non multum video, cum intelligam non Gallos tantum, sed et Batavos ob principis Arausionensis affinitatem parlamentariis esse suspectos. Regina Angliae malum sibi imminens in tempore effugit. Una res est in tot malis quae me solatur, quod audio principem electorem magno prudentiae temperamento gratiam sibi servare et regis et parlamenti.4

    Arragoniae motus facit5 ne in Catalaniam eat rex Hispaniae, cuius literas interceptas scribit comes Chavigniacus, per quas iubetur marchio Henoiosa omnes ex Catalania copias ducere in Arragoniam ad reprimenda motuum semina. Rex Galliae apud Narbonem podagra tentatur, et febri cardinalis Riceliacus, metuens crescentem Sanctimartii6 gratiam. Supplemento tamen mittuntur ad Mottam Hodincurtium sex millia, ut dicitur. Interim Colubri oppidum et arcem premit Millereius. Defendit ea marchio Mortara, vir fortis, cum tribus millibus Hispanorum peditum, equitibus quadringentis, qui iam virtutis specimen dedere prospera eruptione, ita ut non incruenta futura sit Gallis ea decertatio.

    Ex dilectu, quem Galli apud Helvetios faciunt, mille iam in Galliam venerunt; sex millia in Italiam eunt. Praeterea colligit militem rex apud Avenionem et in Ethruria. Bassea bene munitur et in Picardico ac Campanico fine crescunt exercitus.

    Plenum audaciae facinus fecit nuper dux Valetta. Nam ex Anglia cum navibus, in quibus et equi erant, invectus Charentam amnem, inde equis illis ivit Plassacum, domum suam, abductaque inde filia, vi magna pecuniae et supellectilis in Angliam rediit.

    Dux Parmensis edito scripto causam suam tuetur. Papa nihil remittit. Veneti pergunt militem scribere. Et dux Ethruscus ferme duo millia habet equitum, peditum septem, rusticorum in armis decem millia. Lucenses mille militibus urbem suam custodiunt. At regni Neapolitani praefectus sive Turcam sive et Gallos metuens auget praesidia Tarenti, Brundisii insularumque ei litori obiacentium; munit portum Baiae et Insulae.7

    Papa in aperto quindecim habet hominum millia, Parmensis septem. Principibus autem Sabaudis bis centum millia ducatorum offert Hispanus, ut spretis quas Gallia cudit pactionibus secum in bello perseverent. Omnia autem durissima papae minatur, si is Lamegam ut legatum recipit.

    Wahlius ipse, dum miles eius ad Rhenum tendit, apud Bavarum esse dicitur; Bavarus vero diligenter munire loca Palatinatus Inferioris. Joannes vero Darmstadiensis landgravius futurus marescallus Franciae, si militem qui Lunaeburgicorum fuit in Gallicam militiam possit traducere. Dux Carolus Wormatiae aegrotat. Tam circa Albim quam ad Rhenum utrae hac aestate validiores futurae sint copiae, dubitari potest. Contrahunt enim quantum possunt imperator et Bavarus.

    In Brasilia bellum adhuc manet inter Batavos et Portugallos. Turca autem non nisi de Asaco cogitare videtur.

    Deus illustrem Dominationem vestram cum suis servet ac sospitet,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Aprilis 1642.

    171

    Galli munimentum quoddam cepere obiacens oppido Calabri [sic], cui nomen Sanctae Therasiae.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Leidae, 5/15 Aprilis 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 707 no. 1563. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 326-327, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 283, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 326 (het postscriptum ontbreekt in de copieboeken).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 5 april 1642 (nos. 5666 en 5667).
    3 - Kolonel Georg Johann Peplitz, een van de woordvoerders namens de Palts, stuurde vanuit Wenen nieuwsbrieven naar zijn stadgenoot Carl Marin, de Zweedse resident in Zürich. Mogelijk ontving Grotius van Marin afschriften van deze brieven.
    4 - Karl Ludwig van de Palts trachtte koning Karel I te overtuigen van de noodzakelijkheid van een verzoening met het Parlement.
    5 - De Epist. geeft: ‘faciet’.
    6 - Henry Coiffier de Ruzé d'Effiat (1620-†12 september 1642), markies van Cinq-Mars, zoon van Antoine, markies van Effiat. Door de gunst die hij van koning Lodewijk XIII genoot, was deze jongeman al op zijn 18de jaar opgeklommen tot de waardigheid van ‘grand écuyer de France’ (DBF VIII, kol. 1314-1315).
    7 - De Epist. geeft: ‘Daiae et Iusatae’.