eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    184

    5678. 1642 april 12. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Rex melius valet2 et pacem desiderare dicitur. Cardinalis etiam a brachii inflammatione convalescit. Schombergius praefecturam Languedociae recuperavit et a rege benigne exceptus fuit. Ea res et alia quaedam causam dant rumoribus de labascente apud regem cardinalis gratia. Apud Colubrum turris quaedam capta a Milleraio est; continentia urbi aedificia deserta ab Hispanis, quo maiore vi urbs defenderetur, quam nunc Galli machinis verberant. Incepit apparere Hispanorum exercitus subventurus, si possit, urbi sub Sanctonaeo. Qui a Tarragona ad eum exercitum augendum veniebant, eos partim mare ingressos tempestas disiecit, partim terra iter facientes Motta Odincurtius concidit.

    Classis Americana in Hispaniam advenisse nuntiatur, ferens milliones quindecim, quorum pars tertia regis est, caeterae privatorum, sed quibus rex saepe necessitate cogente utitur. Id regis Hispaniae fidem restituet, quae titubare coeperat.

    Imperator Constantinopolim mittit qui de induciis producendis agant. Papa Parmensi pacem suam caro vult vendere. Postulat ducenta millia scutatorum pro belli impendiis et ut in oppido Castro per tres annos praesidium habeat ipse papa, sed ducis sumtu. Cardinalis Sabaudus nuptiarum permissum a Roma accepit; credunturque effectum habitura quae cum ipso principe Thoma convenerant. Princeps Bragantius, frater novi regis Portugalliae, qui apud imperatorem militavit, in Hispaniam it captivus.3

    Constantiae praesidium tribus auctum est centuriis multique eo importantur commeatus. Rhaetorum partes singulae ad sui tutelam scribunt milites mille et quingentos.

    Deus tamen vota nostra exaudiit laboresque prosperavit in libertatem reposito marescallo Hornio. Det ei Deus felicem in patriam reditum.

    Lutetiae, II/XII Aprilis 1642.

     

    Rumor hic est de alia clade ab Hispanis in Catalania accepta, de qua certiora exspectamus. Qui in Erfordia sunt Suedi, scribuntur cepisse oppidulum Remelitam.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis valetudo. Schombergii penes eum gratia magna. Cardinalis autoritas imminuta. Classis Americanae in Hispania[m] adventus. Italica. Hornius tandem liberatus.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 74; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 194 no. 423. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 153.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 12 april 1642 (no. 5677).
    3 - Duarte de Bragança (1605-1649), bevelhebber in het keizerlijke leger, viel als broer van de koning van het opstandige Portugal in Habsburgse ongenade. Ondertussen probeerden de Spanjaarden de keizer te overreden om de Portugees over te brengen naar een Spaanse gevangenis in Italië (GEPB IV, p.1048-1049).