Magnifice et generose domine legate,
Ex quo postremas ad Magnificentiam vestram 4 Aprilis expedivi,2 multa in exercitu nostro evenere relatione dignissima, quorum tamen mentione hactenus abstinui, impeditus partim itinere meo et excursu in maritimas et limitaneas Pomeraniae urbes, partim etiam concursu caussarum circa adventum meum in hanc urbem.
Iam cum scribendi vices Magnificentiae vestrae rependere statuo, referre mihi licet Silesiam paene totam a marescallo Torstensonio victam et aliquot Moraviae loca occupata. Nam ubi vidisset Torstensonius magno constitisse archiduci quod Albim traiecisset indeque enervatum paene in Misniam rediisse, illico e veteri Marchia movit et uno paene eoque non interrupto
284
cursu Silesiae se superfudit, devictis Glogavia aliisque locis.3 Reliquae urbes Volau, Trackenberg aliaeque satis quidem erant munitae, sed fortunam ducis veritae, quaedam sponte, aliae coactae sese dedidere. Lignitzium intactum transiit, vel quod firmiori praesidio esset insessum munitumque iusta defensione quam ut illud aggredi posset, vel quia marescallus ad maiora gloriae decora properabat. Nam dum Jawr et Steinau occupat, nunciatur ducem Lauenburgicum Franciscum Albertum in itinere esse cum toto suo equitatu, cui plurimum fidebat, et quingentis velitibus, ut Sveinitzio suppetias ferat et adversus hostiles insultus praeservet. Itaque Torstensonius Konigzmarkio4 iam ante praemisso ad occupandos aditus eiusdem urbis succenturiat Vittenbergium,5 ipse festinans cum peditatu et tormentis quantum posset. Quod equidem ita illi successit, ut cum Lauenburgicus dimidio miliari ab urbe esset, Torstensonius cum integro suo exercitu intercederet illi urbique, mox quoque relictis ad urbem magnis tormentis aliisque quae victoriae forent impedimento, praemissoque agmine equitum, quod hostem distineret dum totus exercitus adveniret. Lauenburgicus anceps animi ter copias suas convertit, proposito, ut postea fassus est, relinquendi duas cohortes quae nostrates morarentur, dum ipse cum caeteris elaberetur. Verum tertia tandem conversione deprehensus a nostratibus, ordine licet ad pugnam instructo, non sustinuit primum impetum, sed ad eum congressum Saxonici primi in fugam ruunt eorumque inclinationem seq[u]uti alii nullo ordine, disiecti per campum prout quemque casus duxit, nostratibus etiam eos insequentibus per quinque milliaria. Lauenburgicus acceptis duobus vulneribus vivus est captus et cum eo generalis vigilum praefectus Hanovius, colonellus Vallofsky et plurimi alii officiales et gregarii milites.6Hanc victoriam sequitur Sveinitzium quod postera die deditionem fecit, tradito per moenium rupturas colonello Bario, homine de nostratibus non bene merito.7 Qui huic pugnae superstites Vratislaviam venere, tantam consternationem peditatui et tribus equitum cohortibus iniecere, ut eadem nocte illinc moverint. Fugientium tergis usque Ulmitzium, Moraviae urbem, inhaesit campimarescallus cum expeditis suorum equitum, ceciditque greges militum hinc inde palantes, integrum etiam Rebecki regimentum, conantesque in Bohemiam ire antevertit et in montes qui Moraviam ab Hungaria dividunt compulit.8 Neissae obsidionem delegavit Lilliehökio, ipse caesis et in diversa actis hostium copiis Olimitium adiit ac 31 Maii obsessum tenuit. Quam urbem nunc vi captam et Neissam legibus deditam, aliunde audio.9 Lauenburgicus quoque 31 Maii Sveinitii obiit.10
285
Non possumus satis dignas Deo gratias agere quod reductis armis sacrae regiae Maiestatis in Silesiam tutam hanc maritimam oram praestiterit converteritque in propriam Lauenburgici cervicem machinationes huic provinciae et Megapeali ducatui11 intentatas, ne dum quod caelestis Maiestas usque in Moraviam trophaea sacrae regiae Maiestatis adeoque spem resurgentis pacis protulerit.
Utinam insignis haec clades indere possit caesari meliorem quam hactenus habuit pacis amorem. Quibus tricis praeliminarem tractatum involverit, id orbi nunc notum. Ex eo Awesbergius plane conticuit12 nisi quod subinde caesaris caussam apud alios rerum inter legatos Hamburgi13 gestarum ignaros ficto colore voluerit figurare. Si quid de caetero loquetur, non erit nisi nomine tenus, usque dum vires iam nonnihil debilitatas recuperaverint. Non alia res caesaris magis cordi est quam ut quibuscunque modis dissuat principes Germaniae eosque a regnis foederatis separet et regna denique ab invicem. Vim magnam habuit hoc consilium in electore Saxoniae aliisque exemplum eius sequentibus.
Qui Goslariae habitus est tractatus, etiam conclusus, sed non in executionem ductus dicitur, haesitantibus principibus quid facto opus sit.14 Induciarum tractatus15 cum Brandeburgico paululum est suspensus, forte usque dum elector ipse in Marchiam veniat, quod brevi futurum speramus. Quibus Magnificentiam vestram divinae protectioni studiose commendo,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratus,
Johannes Oxenstierna.
Sedini, 16 Iunii 1642.
In dorso: d. 16 Iunii anno 1642 ad Hugonem Grotium. Johannes Oxenstiern.