S.P. Paucis diebus quam Amstelodamo me Hagam conferrem, dono ab Laurentiade accepi libellum adversus Excellentiam tuam exaratum.2 Ubi titulum legi, aversam paginam inspexi. Video tuis aptari inepte Horatianum illud de montium partu enitentium non aliquid montibus dignum, sed murem eumque ridiculum, unde et subiicere voluit alterum hoc eiusce vatis:
Spectatum admissi risum teneatis amici?Sed ‘legendam admissi’ iusserat excudi. Verum ut videtur, monitus, iussit vocem primam deleri quia metro repugnaret; voluit autem pro ea reponi ‘spectandam’ vel potius ‘lustrandam’, genere muliebri, quia, ut inquiebat, ad Grotianam epistolam respiciatur. Quasi non sic defiat praeverbium ‘ad’,3 ut integre sit ‘ad lustrandam epistolam’.
Provehor ad libellum ipsum. In aditu ipso video lituram, sed sic ut tralucerent haec verba ‘ex familia Oxensterniana’;4 delere haec voluit, quia Axelius Oxensternius, qui Leidae studiorum gratia agit,5 nollet verba sua, tanquam oracula, illini chartis et volitare per hominum manus et ora. Nec si paenitendum hoc nobilis iuvenis iudicium sit, eo tam culpandus ille quam qui uno ore talia eius auribus instillant assidue. Omnino enim hoc agi video ut proceribus Sueciae displiceas inque legati munere sufficiatur alius Excellentiae tuae.
331
Ulterius legere coepi. Incido in verba illa ‘citius aquam e pumice elixeris’.6 Paene dixissem ‘Δός μοι λεϰάνην’.7 Posui paullum libellum. Mox, ut fit, recipio; simul alter intervenit qui iam legerat. Ostendit verba illa ‘noch grooter pot’,8 ait proverbium esse potantium largius et more Graecanico grandius poculum exposcentium.9 Et iam in bibendo, ut narrabat idem, proverbium esse incipit ‘noch grooter pot, seit Jacob Laurens’. Alius referebat lectum sibi in eodem libello ‘Grotius comt al te laet in school’.10 Ego, inquiebat, potius dixero ‘Laurens is al te vroeg geloopen wt de school’. Melius enim discere debuisse grammatices Latinae praecepta priusquam ad sacra animum appelleret manibus illotis.
Longum sit adscribere quid singuli rideant aut carpant. Atque ego nec ista scripsi sine dolore. Amavi enim virum,11 nec prorsus exui amorem quia primum hoc est viri ἁμάϱτημα, et fortasse ad saniorem mentem redibit. Antea enim semper ostendit displicere sibi facta collegarum, atque eo nomine minus iis gratus fuit, at gratior proceribus, sic ut propterea nec invidia fratrum suorum careret, multa etiam ab iis indigne pateretur. Miranti autem tam subito mutatum, respondit sua interfuisse et liberorum ne ipse pro seditioso haberetur. Interfuisse etiam presbyterii ne ad unum omnes seditionis arguerentur ac propterea se eius defensionem suscepisse. Dixi ego non agi de pastorum singulis qui nunc presbyterium constituant. Eos qui criminis tanti arguerentur, maximam partem vel fato concessisse vel alibi locorum agere, uti Triglandium Leidae esse professorem, Smoutium qui urbe exactus esse Roterodami, Cloppenburgium qui sponte metu poenae profugit, in Hardervicensi gymnasio iamdiu theologiam docere. In locum defunctorum eorumque quos dixi, suffectos alios, consentiente magistratu, ad quos illud de seditione nihil pertineat, imo ne ad Hanecopium12 quidem, qui cum proceribus magis quam fratribus seditiosis faveret, eorum artibus de munere sit deiectus. Addidi facta quaedam quae non posset diffiteri, etiam quae ex ore unius post fugam accepissem. Item oggessi querimonias de fratribus, a quibus tam multa ob concordiae studium diu esset perpessus.
Ad haec non aliud ille respondere, nominandos ab Excellentia tua fuisse qui ecclesiastarum seditionis forent rei, nec talium se patrocinium velle suscipere, nunc cum ἀοϱίστως loquaris de Amstelodamensibus ecclesiastis, periculum esse ne omnes eidem crimini involvantur. Quasi
332
non et ipse, dum ἀοϱίστως omnes tuetur, tam sontes, quantum in se, quam insontes absolvat. Magnam interim gratiam init ab omnibus crimini isti obnoxiis ac literas quotidie accipit ab eius farinae hominibus, etiam, ut intelligo, ex ipsa Anglia. Quibus impense gaudet, ut propterea valde metuam ne quem non alium ante quam virum bonum novi, vel saltem quam talem ut seditiosis se non satis probaret, is deinceps totus in zelotarum partes concedat.Hoc eo iustius metuo quia in pontificiorum quidem lectione sedulus fuit, sed ea est ἀϰϱισίᾳ, ut non satis sciat distinguere quae romana ecclesia ex primis saeculis retinuerit quaeque in iis mutarit, item quae sentiant universi et de quibus secus iudicent prudentiores. Negabam, quae subinde pontificiis obiectat, ea statui ab tota ecclesia romana; imo a multis negari aiebam. Ille contra, quae in romana ecclesia scribantur pro dogmatis eius ecclesiae habenda, quia nihil in ea nisi approbatum scribere liceret. Ego ad ista, ex eodem principio colligere sententiam aliorum qui dissentiunt pro approbata habendam, quia horum aeque libri cum venia superiorum prodeant in lucem. Quae duo cum sint ἀσύστατα, fatendum esse super nonnullis non conveniri quia nihil sit auctoritate eius ecclesiae decisum. Non dubium vero est, quin si respondeas viro, alia atque alia obiecturus sit pontificiorum loca, potissimum illorum qui a cordato nemine defendi posse videantur, atque istoc fine id acturus ut diiudicent omnes quibuscum conciliationem quaeras. Hic si provoces ad eos qui moderatius sapiant, apud cordatos multum, apud eum nihil egeris, quia dicit istos sic loqui ut tegant execranda dogmata; alios, quos ipse adducat, candide sententiam ecclesiae suae aperire.
Etsi multum metuo ne qui Laconismo gaudes, haec fuse adeo deducta non absque taedio legas, mei nihilominus officii putavi plenius tibi virum describere, quo certius statuas an cum eo pedem struere velis. Valde id exoptat, quia nunc se contemni putat, quod impotenter fert quia XXX annis fuerit pastor et XX ediderit volumina, sed quae, ut aiunt, qui typographica e re et libraria mercatura se sustinent, a paucis emantur aut nullis, ut non mirandum sit si antea virum non noris, fortasse nec alii in Galliis.
Si rescribendo gratificari homini voles, necesse fuerit historiam noris anni XXVIII, vel proximi, huiusce saeculi. Mirantur aliqui e proceribus negari a Laurentio quae tum ab ecclesiastis acta. Nec, puto, iis invitis lucem visura quae ad seditionis pertinent auctores. Contigere ea biennio priusquam Amstelodamum commigrarem, ut non possim exacte rem dicere.13
Duplo plura, quam nunc facio, scribere erat animus, sed, dum haec scribo, septies minimum sum interpellatus. Et iam nunc doctor Johsonus, Bohemicae reginae ecclesiastes,14 accedit, cui cum dicerem instare tempus quo literae essent tradendae tabellario Gallicano, et addidissem eas ad te mittendas, rogavit ut Excellentiam tuam plurimum suo nomine salutarem. Volebat ut adderem quomodo in parlamento Anglicano accusatus sit ἑτεϱοδοξίας, nec ipse modo, sed et regina quod talem foveret. Sed negotium hoc prudentia quorundam esse discussum. Propediem spero me caetera perscripturum Amstelodami.
1642, XXI Iulii, Hagae Comitis, e domo amplissimi Ratalleri Dubletii,15 qui et ipse petiit ut plurima Excellentiam tuam salute impertirem.
Nimia festinatione factum ut superioribus literis in historia peccarem, confundendo duos libellos Laurentiadae, quos eundem intra mensem divulgavit, eadem forma ac magnitudine. Quorum prior adversus Excellentiam tuam perscriptus, quem iam acceperis aliunde scio; alter adversus feminam lingua Belgica, in qua illud παϱοιμιῶδες ‘noch grooter pot’. Quae ea femina sit, ipse in praefatione exponit. Vocat Helenam Jacobi, plateam addit in qua Amstelodami habitet, ait lardum habere venale, post mariti excessum nupsisse suo famulo pontificio et ab
333
eo16 persuasam ad papatum defecisse. Accusat vehementer impudentiae quod venerabili senatui ecclesiastico fuerit ausa quaestiones proponere et solutionem subitam exigere, conditione ea, ut si satisfieret sibi continuo ad reformatam ecclesiam rediret.17 Procerum nostrorum quidam aiebat mihi, si ita publicis libellis proscissa fuisset mulier anno MDCXVIII, vel proximis post annis, metuendum fuisse ne a plebe aedes eius diruerentur. Haec addidi ut me purgarem. Omnino enim confudi duos libellos eodem tempore emissos. Par nempe bene compositum: regius legatus, saeculi ornamentum, et femina lardum vendens ac famulo nubens. Videlicet hoc quoque nosse intererat seculi huius, atque adeo posteritatis. Sed desino,tuus tuo merito,
G.J. Vossius.
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino Hugoni Grotio, regni Suecici legato ordinario ad regem christianissimum, Lutetiae Parisiorum.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 30 [Iulii].
En in dorso: Iulii 1642 Vossius.
In andere, latere hand: Van Jacobus Laurentius.
Opschrift in de copie te Oxford en in de Vossii Epist.: Hugoni Grotio, legato regni Suecici. S.P.
En in de Epist. eccl.: Ger. Joh. Vossius Hugoni Grotio S.P.