S. Vir illustrissime,
Post annorum aliquot intervalla nunc demum repeto scriptionem et silentii veniam peto. Aulae negotia et luctus acerbior conatui obstitere hactenus. Adauxerat familiam meam benignissimus Deus duplici prole, mascula et feminina. Sed hanc felicitatem vis fati subito interrupit, cum prolem utramque, post matrem, optimam et dilectissimam coniugem, ante sesquiannum ad meliores sedes transtulit Rector universi. Ego interea viduus, Deo, principi et proximo, mihique vivo, donec migrare iusserit ex hac statione arbiter omnium rerum.
Annotationes in libros Evangeliorum,2 et caetera, item annotata in libros de Iure belli et pacis iussi nuper ex Belgio adferri et cum admiratione legi.3 Vidi et Amstelodamensis ministri4 aliorumque de Antichristo aliter sentientium iudicia et mixtas calumnias. Dolent omnes boni rem eo devenisse: Novum Testamentum et omnia sacra eligi, in quibus ingenium exerceant et odia viri eruditi, qui omnia ferme humanitatis foedera rumpunt, dum id agere videri volunt, ut Novi Foederis iura nobis sint cognita. Sed ita fieri amat: semper est quod simplicem veramque pietatem impediat. Ego hanc volo et exosculor, unice Deum rogans, ut mihi iuxta et omnibus bonis isthaec eveniat.
Qui has ad te deferunt, vir maxime, sunt nobilissimi iuvenes ex Pomerania oriundi, Philipp-Christophorus et Georgius Andreas a Thunn, fratres.5 Aulis valedixerunt, ubi principibus grati vivebant, ut diversorum populorum mores et linguas addiscerent et rerum agendarum prudentiam sibi compararent. Ambo vixerunt in nostra aula, sed natu maior postea duci Megapolitano6
339
fuit a cubiculis, quae eximia est dignitas in aulis nostris. Quodsi passus fueris alloquio illos frui et adspectu tuo, ingentis beneficii instar habebo, et ipsi omni officiorum genere benevolentiam illam demereri studebunt.Vale, vir illustrissime, et felix vive diu incolumisque bono christiani orbis,
tibi addictissimus cliens,
C. Cassius.
Euthini,7 IIX Kalendas Sextileis 1642.
Uxori et filiae salutem et officiola mea promptissima defero, et effigiem tuam, omni qua par est reverentia, ad vivum depictam summopere efflagito.
Onderaan de brief staat in andere, latere hand: Inscriptio erat: viro illustrissimo Hugoni Grotio, regiae Maiestatis et coronae Sueciae apud regem christianissimum oratori, patrono meo aeternum suspiciendo, Lutetiam Parisiorum.