Excellentissime et illustrissime domine,
Et rex et regina sunt ad Fontem Bellaqueum. Ibit eo et cancellarius, ut mandata accipiat super iis, qui in vinculis sunt.2 Thuanus bis auditus dicit nihil se fecisse sine iussu regio. Rex satis inclementer de eo loquitur magisque de Sanctimarcio, quem literis nuper ad reginam scriptis proditorem appellavit.3 Maxime de fratre suo rex queritur, quem iam quintum ait fidem fefellisse consiliaque cepisse contra se et liberos suos. Laboratur tamen, ut Blesas redeat.4 De reginae matris morte magistratus Colonienses ad regem scripsere.5 Parantur ad luctum omnia. In rege nullus de ea re dolor apparet, ita suspecta ipsi iam pridem facta erat mater.
Dux Bulionius6 dicitur Tarasconam duci, ubi est cardinalis ita languens, ut neque cubiculo egrediatur neque incedat, nisi duobus hominibus et baculo sustentatus. Metuunt multi, ne tot enascentes vomicae in gangraenam desinant. Portas Tarasconae occludi iussit, praeter unam, quae per custodes diligenter servatur, et explorantur qui intrant. Etiam Avenione capti sunt quinque, inter quos frater eius C[h]avagnaci, qui in vinculis est, suspecti conatuum aut pro captivis aut contra cardinalem. Rex quoque non optime valet et lectica fertur.
342
De Perpiniano nihil dum habemus certi. Comiti Guichio novam cladem7 intulit Beckius8 irreptis equitum stativis, caesis prope octingentis. Ex quo Melos in has partes rediit, magnus est eius exercitus, dicitur ad XXXV millia. Harcurtius XIII aut aliquanto amplius millia habet; Guichius tria aut quatuor. Regis, qui nunc tanto propior est, cura erit ex novis delectibus et evocata nobilitate augere eas copias. Metuendum vero, ne interim Mosam transeat Melos et Campaniam intret.
Audio a fratre regis datam regi scriptam promissionem ducis Bulionii, Sedani semper ipsi receptum liberum fore. Cum rex cardinalem iret visum Tarasconam,9 quod ut faceret aegre adduci potuit, dixit ei cardinalis, regem posse pacem habere bonam cum vellet; id se ei ostendisse aliquoties, nec fuisse causam, cur ea de causa sibi noceretur. Antequam haec dissidia erumperent, tria sua desideria Sanctimarcius commendaverat cardinali, ut sibi ducere liceat Mariam Mantuanam,10 ut dignitatem haberet ducis et paris Franciae et praefecturam peditatus Gallici, quem habuit Espernonius.11 Primum ei dissuasit cardinalis ob disparitatem aetatis et natalium; duo alia distulit.
Inter regem Angliae et parlamentarios omnia ad vim spectant. Rex cum tribus militum millibus Hullam premit. Accepit arma quaedam et alia ad bellicos usus per naves Batavas, quae ab Anglis parlamentariis in periculum adductae in littus se impegerant.12 At naves Dunquercanae duae, Batava classe eas, simul ut exierant, insequente, in Ostendam repulsae, inde Hibernis pontificiis auxiliatum ivere.
Lamboius et alii bello capti iam in Sylva Vincennae sunt.13 Halerius Diesam cepit, Mottam obsidet.14 Dux Carolus non adparet. De Sanctimarcio, Thuano reisque aliis iudicari video; si cardinalis convalescat, non evasuros poenam capitalem, si cardinalis intereat, spem eis esse aliquam.
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Iulii 1642.
Guichii audimus non tantum esse, quantum dicebatur, malum, et de Diesa rem non esse certam. Ducem autem Carolum Vandervangiae expectare a Languiaco15 quatuor cohortes, et mille quingentos e Lutzenburgico. Nemo iis qui nunc Montispellerii et Tarasconae in vinculis sunt plus nocuit quam frater regius, cuius quae fuerint consilia nesciunt quidam illorum, nec
343
forte scit ipse, ut est inconstans. CCCC Germani, quos Colhasus16 Hamburgi collegit, huc advenere. Tarasconae et intus et extra magnae sunt excubiae equitum, peditum.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis in captivos ira. Matris reginae mors parum doloris attulit. Cardinalis morbus et sollicitudo. Belgica. Regis cum cardinali colloquium. Causae irarum in cardinalem a Sanctimarcio. Anglica. Alia nova.